LIV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
31. De sancto Antonio Eremita.
38. De s. Cunegunde imperatrice.
42. De s. Gebehardo Constantiensi.
43. D. s. Gebehardo Constantiensi.
1. Gaude, Christi sponsa,
virgo mater, ecclesia,
2. Omni quae de natione
generans illi
filios cottidie,
3. Per quos inferi superes
et caeli tibi
ianuam concilies.
4. Hanc pandunt hodie,
quorum festa
veneramur,
haec duo luminaria ;
5. E quibus ''Iacobus
''in Iudaea
per virtutes
reluxit et Samaria.
6. Aegros curans,
daemones fugans,
mortuos
in lucem verbo revocans,
7. Magos sana
vincens doctrina
fidei
paravit corda plurima.
8. Post ut agnus iugulo ductus
se impendit promptissimus ;
9. Lavans agni sanguine stolam
commutavit morte vitam.
10. Eiusdem vitae invitatos
ardore Christophorus
11. Hac ipsa passus est in die,
sed diverso tempore.
12. Gentilibus exortus,
sed caelitus instructus,
verbis quod praedicabat,
signis firmabat:
13. Aridam fusa prece
virgam fecit florere ;
carceri mancipatur,
virgis caeditur ;
14. Ignem pertransiit,
ferrum sicut ceram dissolvit,
15. Capite plectitur
caelos et victor ingreditur.
16. Ipsius per mirabilia
crediderunt milia
quater duodena ;
17. Rex quoque, qui eum puniit,
signis victus cum suis
fidem promeruit,
18. Terge fletu, Rachel, genas
passione roseas ;
19. Quos gemebas laborantes,
modo regnant victores,
20. Te qui tuo
commendent sponso.