2. In Festo Inventionis pueri Jesu.
7. In Illatione Sanguinis Domini,
17. De beata Maria V. Lectio I.
71. In Translatione ss. Eleutherii, Pontiani et Anastasii.
74. In Translatione ss. Fortunati, Caii et Anthes.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Salve, mater castitatis,
Lilium humilitatis,
Virtutis et honoris,
Tu gemma pudicitiae,
Fons et portus laetitiae,
Paradisus amoris.
2. Salve, mater o Maria,
Dulcis, clemens atque pia,
Salutis initium,
Mortis pabulum vicisti,
Caput ejus contrivisti
Et omne supplicium.
3. Salve, mater generosa,
Rutilans ac speciosa
Prae filiis hominum,
Qui te creavit provide,
Lactasti sacro ubere
Salvatorem omnium.
4. Salve, mater gratiosa,
Quae fuisti dolorosa
Passione filii,
Nunc cum eo dominaris
Et regina nuncupans
Caelestis consilii.
5. Salve, mater angelorum,
Tuum septem gaudiorum
Instat festum hodie ;
Ergo chorum adjuvando
In psallendo et cantando
Veni, mater gloriae.
Ad Magnificat.
A. Alma Dei genetrix,
tua gratia semper abundat,
Spiritus aeternus
munera datque tibi,
Te decet, alta parens,
calamis praestantior omnis
Quasque potest laudes
in tua templa ferat.
Ad Completorium.
Super Nunc dimittis.
A. Ave, Maria, genetrix pia,
Gratia plena, virgo serena,
Dominus tecum, tu quoque
mecum,
Benedicta tu in mulieribus,
Castis pariens Deum visceribus,
Et benedictus fructus
Ex hortulo productus,
Fructus ventris tui,
Jesus, cui
Voce, votis omnibus,
Tuis dignis precibus
Semper commendari
Atque sociari
In caelo sursum
Post vitae cursum
Flagitamus et oramus,
O pia Maria.
Ad Matutinum.
Imitatorium.
Festinate, adoremus
Regem regum omnium,
Gloriosam ut laudemus
Et reginam virginum.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. De caelo missus nuntius
Cinctus veste serena,
Ingressus ait angelus:
Ave, gratia plena.
2. Gaudent astra matutina,
Dum virgo salutatur,
Et cor ejus ad divina
Confestim inflammatur.
3. Hanc diem fecit Dominus,
Mors in qua tristis perditur,
Assumpsit carnem hominis,
Conceptus Deus colitur.
In 2. No ctur no.
Antiphonae.
1. Ut cognatam visitavit
Per montes mater pia,
Infans tandem exsultavit,
Dum intravit Maria.
2. En, sancta salutatio,
A matribus notatur
Miranda operatio
Et spiritus donatur.
3. Superbos corde projecit
Humilis ipse Deus,
Qui potens est, magna fecit
Et sanctum nomen ejus.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Deus et homo nascitur
De Maria virgine
Et ab eadem pascitur
Solerti regimine.
2. Laus et honor Christo datur,
Atque pax hominibus,
Sancta mater veneratur
Supernis agminibus.
3. Virgo humilis probatur,
Ut ostendit opere,
Casta mater nuncupatur,
Lactat Deum ubere.
Prosula.
1.
a. Gaudeamus digno
Mariae festo,
b. Quo caelesti virgo
regnat triumpho.
2.
a. Quo angelorum
chori lactantur omnes,
b. Reginam caeli
optatam venerantes
3.
a. Et nomen melius
a patre datur
Et filio
spirituique sancto,
b. Ordinaverunt nam
ipsam proximam
Sessioni
suae nunc et in aeternum.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Haec dies laetitiae,
Mariae, matris gratiae,
Exsultent ergo hodie,
Qui laudes dant de virgine.
2. Dulcem natum reges quaerunt
Stella duce praevia,
Invocare dum venerunt,
Magna cernunt gaudia.
3. Lignum crucis qui portavit,
Surrexit cum gloria,
Limbo captos liberavit
Cum summa victoria.
4. Descendit sacer spiritus
Discipulos illuminans,
Exsultat mater caelitus
Puro corde jubilans.
5. O luce quam glorifica
Illustrantur caelici,
Mariam ad deifica
Dum assumunt angeli.
Ad Benedictus.
A. Virginis et matris
nostro venerata favore
Gaudia perpetuis
sitit benedicta modis,
Candidus aetherei
pariter regnator Olympi
Laudibus innumeris
sit benedictus. Amen.