QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum difficultas intelligendi sit ex parte intellectus vel rerum cognoscibilium?
Arist. 2. met. c. 1. et lib. i. cap. 5. Albert. 2. Met. O. 2. Alens ibidem cap. 1. textu 6. D. Thom. lect. i. Ant. Andr. q. 2. Flandria quaest. 1. art. 3. Fonsec. cap. 1 . q. 1. sed. 2. Snar. disp. 9. Met. sect 3. Hurtad. disp. 7. Met. sect. 2. Metuisse 2. Met. 3. q. 7.
Quod ex parte rerum, probatio : Res sunt cognoscibiles inquantum sunt in actu, et certae in se et determinatae, ex 9. hujus, cap. ult. text. com. 21. et seq. sed multae sunt res de se potentiales, ut materia: incertae, ut motus et tempus: indeterminatae, ut infinitum; ergo difficultas intelligendi tales res, est ex parte rerum, non ex parte intellectus nostri. Confirmatur ista ratio per Commentatorem 1. Metaph. secundum translationem suam, com. 1. qui dicit quod difficultas intelligendi formas materiales, est ex parte ipsarum formarum, non ex parte nostra. Item, quando materia est summe disposita ad susceptionem formae, non est difficultas ex parte materiae recipiendi formam, sicut patet de lumine in medio: quia enim medium est summe dispositum, quantum est de se, ideo difficultas non est ex parte medii recipiendi formam, sed intellectus est de se summe dispositus ad cognoscendum res, quia ibi non est nisi sola privatio cognitionis ; non enim est ibi aliquod contrariam cognitioni rerum, quia si sic, in parte intellectiva posset esse alteratio, quod negat Philosophus 7. Physicor. t. c. 20. Item, difficultas non est ex parte intellectus cognoscendi, vel intelligendi excellentia intelligibilia, sicut ex parte sensus sentiendi excellentia sensibilia, quia intellectus non corrumpitur ex excellenti intelligibili, sed habilitatur ad intelligendum, quia non est virtus organica ex 3. de Anima, text. com. 7. 67. et 68. 2. de Anima. text. com. 133. sensus vero corrumpitur ex excellentia sensibilis, quia est virtus organica: ergo, etc. Ad oppositum est Philosophus in 2. hujus, cap. 1. text. comment. 1. non est in rebus difficultatis cau sa, sed in nobis : Sicut nycticoracum oculi ad lumen diei, etc. sic animae nostrae intellectus ad ea quae sunt manifestissima naturae.