REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Explicat quando potentia denudatur ab illa forma realiter, quam recipit intentionalir, et locum non habet in potentia spirituali. De quo in Oxon. hic num. 16. Ad tertium docet, idem posse movere se. De quo 1. dist. 3. quaest. 7. num. 27. et 2. dist. 2. quaest. 10. ad primum.
Ad aliud, cum dicitur recipiens denudatur, etc. dico quod oportet recipiens denudari a dispositione repugnante receptivo ; igitur in quocumque habetur aliquid realiter, quod est dispositio repugnans ad recipi intentionaliter, ibi oportet recipiens denudari a realitate tali, ut aliud possit recipere. Nunc autem in potentiis non organicis non est necesse inquantum hujusmodi, quod denudentur a toto genere illius, quod debet recipere, quia si sic, cum Deus sit cognoscitivus cujuslibet entitatis, oporteret eum denudari ab omni entitate, et tunc esset nihil. Sed oculus, quia debet recipere colorem intentionaliter, requiritur quod sit non coloratus realiter, quia coloratum realiter habet conditionem oppositam et dispositionem repugnantem receptioni intentionaliter coloris. Unde in tactu non oportet quod denudetur organum ab omni qualitate tangibili realiter, quia qualitas tangibilis realiter non reperit dispositionem repugnantem in susceptivo, sicut receptivum coloris intenlionaliter. Vel si diceretur quod nihil scnlit tactus, nisi qualitates primas, adhuc si esset ad organum mixtum ex qualitatibus non repugnantibus, posset sentire mixtum consimile ; ideo si illa propositio Philosophi debet habere veritatem, oportet quod intelligatur de potentiis organicis corporalibus. Et cum ipse dicit in tertio de Anima, quod intellectus est immixtus, et tamen non est virtus organica, dico quod verum est, intellectum oportet esse immixtum, quia mixtio est dispositio repugnans ad cognoscendum omne immateriale, licet non ad cognoscendum aliquod materiale, non sic est in immaterialibus.
Ad aliud, cum dicitur, nihil patitur a se, falsum est, nec oportet agens et patiens esse distincta subjecto, quia manifestum est quod in Angelo fuit mala volilio de novo, et non a Deo immediate,nec etiam totaliter ab extrinseco efficiente, sic enim non fuissent propter hoc damnandi ; igitur ista fuit ab intrinseco ; igitur ibi agens et patiens non sunt distincta subjecto. Nec valet quod Philosophus hoc non vidit, quia multa non vidit, quae oportet Theologos concedere.
Ad aliud, dico quod Philosophus concederet quod intellectio Angeli est essentia sua, sed nos dicimus quod non, quia si aliqua intellectio esset sua essentia, ista maxime esset intellectio proprie essentiae ; sed illa non est sua essentia. Probatio, quia impossibile est aliquam intellectionem in Angelo esse perfectiorem, quam sit sua substantia; sed perfectior intellectio est qua Angelus inferior intelligit superiorem, vel Deum quam intellectio, qua intelligit se ; sed si sua intellectio suae substantiae sit sua essentia, aliqua intellectio ab Angelo esset perfectior, quam sua substantia. Et cum dicitur, intellectio mediat, etc. dico quod medium ex natura rei in genere est propinquius extremo, quam aliud extremum, sicut fuscum albo quamnigrum, tamen quod dicitur medium solum, quia magis sequitur conditionem extremi, 8. Phys. I. 6. quam medii ex natura rei, illud distat.Nunc autem intellectio est extremum, magis quam medium, cum idem intelligit se, quia prius natura actu intellectivum et intelligibile sunt simul, quam sit intellectio, quae sequitur. Ad confirmationem, cum quaeritur, quo distinguitur intellectio in proposito ab essentia? Dico quod formaliter se ipsa, effective a causis extrinsecis, a quibus habet quod sit tale ens.