Quod amor in divinis non importat accidens.
Sicut autem intelligere dei est suum esse, ita et eius amare. Non igitur deus amat seipsum secundum aliquid suae essentiae superveniens, sed secundum suam essentiam. Cum igitur amet seipsum secundum hoc quod ipse in seipso est ut amatum in amante, non est deus amatus in deo amante per modum accidentalem, sicut et res amatae sunt in nobis amantibus accidentaliter, sed deus est in seipso ut amatum in amante substantialiter.
Ipse ergo spiritus sanctus, quo nobis insinuatur divinus amor, non est aliquid accidentale in deo, sed est res subsistens in essentia divina, sicut pater et filius.
Et ideo in regula catholicae fidei ostenditur coadorandus, et simul glorificandus cum patre et filio.