Item quod est ex essentia patris et filii.
Habetur quod sit ex essentia patris et filii. Dicit enim Athanasius in sermone nicaeni Concilii: in spiritu sancto omnium peccatorum et omnis blasphemiae fit remissio, qui, ut dictum est, de essentia existens patris et filii, eorum habet virtutem, cuncta per omnia cum eisdem creans et disponens. Item in epistola ad serapionem ostendit: christus de sua et patris communi essentia sempiternaliter existentem spiritum sanctum spiratum; et infra: christus in suo proprio spiritu sancto, de sua, ut supra dictum est, usia existente, omnia nobis condonat. Et in eadem epistola: ab una et eadem divinitate patris et filii de filio existens spiritus sanctus, unus est.