LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De ratione figurae fructuum.
Fructuum autem figurae multae sunt valde. Fructum enim hic vocamus illud quod circumponitur seminibus, quo pecora vel homines fruuntur. Alia enim est figura in genere malorum, alia pyrorurn, alia ficuum, et alia uvarum et malorum punicorum, et similiter in aliis fere omnibus invenitur figura propria. Sed et dispositio carnium in fructibus diversa est valde : alia enim laxa est quasi corpus foemineum, sicut sunt carnes malorum : alia enim dura et compuncta magis, sicut caro masculina, sicut sunt in genere carnes pyrorurn et citroniorum : alia autem in toto mollis et humida, sicut carnes prunorum et ficuum : et multae aliae praeter inductas in carnibus fructuum inveniuntur diversitates, de quibus oportet quaerere in physicis.
Et primo de diversitate figurae fructuum satis patet , quod mala omnia magis sunt sphaerica quam pyra, et ambobus plus praetendunt sphaeram pruna secundum suum genus, et omnibus his expressius habent sphaerae figuram ova, et ea grana quae ovis sunt similia, sicut grana lactucae agrestis et draconteae et aliarum quarumdam : pyra enim magis videntur esse pyramidalia secundum genus suum, exceptis paucis quae sphaerica sunt, aut ut sphaera ex parte utriusque poli abscissa.
Causa autem omnium horum ex dictis cognoscitur : quoniam vas seminum necesse est habere seminum figuram. Est autem et ex parte materiae causa : quia nutrimentum currens per coctilidonem aequaliter manat ab illo per circuitum, cum sit unius gravitatis et unius levitatis, et unius ejusdem commixtionis per totum. In tali euim homogenio corpore non esset ratio quare una pars ad angulum elevaretur longius a centro distantem, et alia sub angulo deprimeretur magis centro vicina.
Est autem et adhuc alia ratio ex parte virtutis formantis. Haec enim absque dubio sita est in centro in loco et materia seminum, et ideo aequaliter per circuitum in materia homogenia operans facit rotundam : aut ideo quod crescit ex circulo sicut pyramis et sphaera decurtata in polis.
Est autem et adhuc de hoc quorumdam antiqua ratio : quoniam figurae istae capaciores sunt figuris angulosis : et ideo plenitudinem perfectionis suae natura producit in eis.
Id autem quod vocatur pomum cedrinum et cucumer et quaedam alia, columnalia sunt, et quae figura crescit ex circulo regulariter super lineam perpendicularem in centro stantem moto, quae figura competit virtuti caelesti quae incorporata est circulis qui moventur motu recto : et ideo aliquid columnae habet fere omne naturae opus, eo quod aliquid longitudinis habet ex sphaera in qua continetur : quia licet virtus caelestis in talibus formalis sit et operativa, tamen quia inviscata est et incorporata mixturae circulorum, oportet quod motus circuli ascendentis aliquo modo in talibus commixto manifestetur. Si autem aliqua trigona vel quadrata inveniuntur secundum suum genus, non erit hoc ab aliqua accidentali causa : sed similis erit causa quam supra de figura plantarum assignavimus. In omnibus tamen vegetabilibus minor est declinatio a figuris regularibus sphaericis aut pyramidalibus aut columnalibus propter materiae aequalitatem, quae major est in vegetabi-
libus quam in animalibus : spermata enim animalium valde differentis sunt materiae propter diversorum generum membra quae sunt in ipsis, sicut est caro, nervus, et os, et vena, et hujusmodi maxime propter diversitatem officialium membrorum quae sunt in animalibus, propter quae vera figura in animalibus a natura fieri non potest : vix enim aut numquam invenitur animal regularem habens figuram.
Haec igitur dicta sint de figura fructuum et seminum : ex his enim et alia facile est conjicere.