PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
ENARRATIO.
" Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis.
Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino. "
Hic incipit secundum capitulum, in quo Evangelista determinat de nativi- tate, et sacramentis conjunctis nativitati Domini.
Et ideo quatuor per ordinem dicit, quae tamen in tria conjungit Apostolus, ad Galat. IV, 4, ubi dicit: At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Et ideo determinat plenitudinem temporis : secundo, qualiter natus est ex muliere : tertio, qualiter factus est sub lege.
Plenitudinem autem temporis determinat quadrupliciter : ex parte praecurrentium .in gratia, ex parte signorum comitantium in monarchia, ex parte subjectorum monarchiae in obedientia, ex parte convenientium in temporis et loci convenientia.
De praecurrentibus in gratia dicit:
" Factum est autem, " praeordinatione divina, " in diebus illis, " quando Joannis nativitas Christi nativitatem praecurrerat : quibus etiam Beata Virgo domum reversa, sex mensibus domi resederat: quibus vaticinia Zachariae et Elisabeth audita et divulgata fuerant: et ut generaliter dicatur, omnia signa praevenerant quae Deus praeordinaverat. Omnia enim tempus habent, et suis spatiis in praesuppositione divina praeordinatis transeunt universa sub caelo. Psal. CIII, 9 : Terminum posuisti quem non transgredientur. Daniel, xii, 9 : Clausi sunt signatique sermones, usque ad praefinitum tempus. Haec enim omnia clausa usque ad impletionem temporis praefiniti.
" In diebus " autem dicit: quia singularum gratiarum illustrationes dies faciunt praefinitos : et cum omnes illustrationes ortae fuerunt, quasi singula astra matutina, tunc novae legis surrexit aurora. Job, xxxviii, 7 : Ubi eras cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ? Jubilavit enim Elisabeth. Jubilavit in utero Jannes. Jubilavit Beata Virgo mater Dei. Jubilavit Zacharias. Jubilaverunt vicini et cognati quasi totus caeli concentus, exspectantes tempus et locum aurorae. Et implentes illud quod ibidem, v. 12, dicitur : Praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum.