Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g I.
Sed contra :
1. Christus Iudaeis promissus fuit et exhibitus : ergo in terra eorum concipi debuit.
2. Item, In Judaea natus, passus, et sepultus est: ergo et in Judaea nuntiari debuit.
3. item, Ipse dicit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel^ : si ergo eis tantum missus fuit, inter eos concipi debuit.
4. Item, Salus ex Judaeis , et non ex Gentibus : ergo si dicitur, quod propter hoc Dominus in Galilaea natus est, quia Propheta hoc praedixit: Populus qui ambulabat in tenebris , etc. : hoc nihil videtur esse, cum non propter hoc impleta sit prophetia, quoniam sic praedixit: sed ideo Propheta praedixit, quoniam sic futurum fuit. Unde ubicumque sic dicitur: Hoc autem factum est ut impleretur Scriptura, sensus est: Et sic Scriptura impleta est.