LIV. THESAURI HYMNOLOGICI PROSARIUM.
31. De sancto Antonio Eremita.
38. De s. Cunegunde imperatrice.
42. De s. Gebehardo Constantiensi.
43. D. s. Gebehardo Constantiensi.
De sanctis Innocentibus.
1. Misit Herodes innocentum
perdere gloriosa corpora,
2. Ad sinus matrum ut ad castra
prosilit rumpens interubera.
3. Exitium
felix ipsum,
per quod caesi coronantur
in caeli patria !
4. Felix dolor,
prosper luctus,
per quae datur adipisci
superum gaudia !
5. Planctus matrum et Rachelis
aequa sunt suspiria ;
6. Nulla quidem consolatur
magna prae tristitia.
7. Adimc Herodes saevit
et adhuc Rachel plangit
pignora ;
8. Daemon hoc ipsum facit,
quando nostra frangit
pectora.
9. Adhuc nos plangit ecclesia,
nec habet terminum lacrima,
10. Quando nos superant vitia,
nostra sic moritur anima.