IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum ab aliquo sumpto cum determinatione diminuente, ad ipsum sumptum simpliciter, teneat consequentia
De fallacia a secundum quid ad simpliciter, vide interpretes cap. 4 cit. hujus. Item D. Thom. Opusc. cit. de fallac. c. 21 et 22. Joan. de Mag. in primum Elench. quaest. 3. dub. 2 Tartar. ibid. com. cap. 2. Conimbr. et Complui. supra.
Hoc est quaerere, utrum haec consequentia teneat: Est homo mortuus ;ergo homo. Et videtur quod sit bona, nam quod intelligitur in aliquo, sequitur ad ipsum : sed homo intelligitur in hoc, Homo mortuus, nam hic est oppositum in adjecto, Homo mortuus. Quod patet, si definitiones pro nominibus ponanlur.Nam homo est habens vitam : et mortuus privatum vita. Intellectus ergo hominis, ut opponitur mortuo, intelligitur in hoc antecedente, Homo mortuus,ergo sequitur ad ipsum.
Item, non obstante oppositione mortui ad hominem, sequitur, Homo mortuus ; ergo mortuum. Cum ergo homo opponatur mortuo, sicut e converso, sequitur, Homo mortuus ;ergo homo.
Item, significatum dictionis post ejus impositionem est sibi essentiale : sed homo significat veram naturam humanam ; hoc ergo est sibi essentiale. Sed poni in oratione cum aliquo est sibi accidentale. Cum ergo accidentale non permutet essentiale : sequitur, homo mortuus ; ergo homo.
Oppositum vult Aristoteles 1. hujus,cap. 3.
Ad quaestionem dicendum, quod ab aliquo sumpto cum determinatione importante naturam oppositam, ad idem sumptum sub propria ratione, non valet consequentia. Hoc manifestat Boetius supra librum Perihermenias: ubi dicit, quod non sequitur, Homerus poeta est ;ergo homerus est, quia primo esse attribuitur Homero sub ratione poesis,et in consequente sub propria ratione, ideo non sequitur : similiter est hic, Homo mortuus;ergo homo.
Dubium tamen est, utrum in isto antecedente, Homo mortuus, ponatur vera natura hominis, sub determinatione tamen sibi repugnante.An hoc totum, Homo mortuus, dicat quemdam intellectum oppositum homini ; sed quocumque modo dicatur, dici potest, quod consequentia non valet.
Si primo modo, tunc certum est, cum homo in antecedente accipiatur cum determinatione sibi repugnante, quod ad idem sumptum sub propria ratione, non tenet consequentia. Si secundo modo dicatur,
tunc manifestus est defectus,apparentia tamen est, quia illud cujus intellectus constituitur per hoc quod dico, Homo mortuus, assimilatur homini in dimensionibus, et figurationibus. Secundum tamen aliquos, primus modus magis competit eis, quae dicuntur secundum hanc fallaciam. Nam haec fallacia fit, quando ab aliquo sumpto secundum quid, ad idem sumptum simpliciter proceditur.
Contra hoc potest argui, nam sequitur, Homo albus currit; ergo homo currit.Hic tamen attribuitur praedicatum ipsi subjecto sub ratione albi. Sed esse album, est secundum quid esse,respectu hominis.Dicendum est, quod sequitur, Homo albus currit ; ergo homo currit. Sed tamen non sequitur sub ratione qua hoc est secundum quid, et illud simpliciter. Sed quia esse albi, simpliciter praesupponit esse hominis, ideo sequitur.
Ad primum argumentum dicendum, quod inter istas partes, Homo mortuus, ut respectu tertii accipiuntur, non est oppositum in adjecto, sed inter istas partes divisim acceptas. Vel inter totum aggregatum, et alteram partem, non est oppositum in adjecto, sed inter partes totius aggregati, sicut ostendit Boelius,ubi supra.Dicit enim quod qui dicit manum marmoream non esse manum, verum dicit, quia manus habet potestatem dandi, et recipiendi : sed manus marmorea non. Similiter oppositionem, quae est inter partes, manifestat ibidem, dicens, quod homo importat vitam habens, sed mortuum importat privatum vita.
Sed si arguas, quia oppositio infer partes non impedit consequentiam, eo quod a parte ad partem non proceditur, sed a toto ad partem; dicendum, quod hoc non obstante, oppositio inter partes impedit consequentiam, quia cum aliqua determinatio importat naturam oppositam suo determinabili, tunc ex adjunctione determinationis cum determinabili, resultat quidam intellectus, qui est secundum quid, respectu illius determinabilis. Unde intellectus determinabilis secundum quid ponitur ; propter quod procedere a tali aggregato,ad talem partem,facit secundum quid, et simpliciter.
Ad secundum dicendum, quod sequitur, Homo mortuus; ergo mortuum ; quia homo accipitur in antecedente sub ratione mortui, et ideo sequitur, Homo mortuus ;ergo mortuum. Sed quia homo sub propria ratione non ponitur in antecedente, ideo non sequitur, Homo mortuus; ergo homo.
Ad tertium cum dicitur, significatum dictionis est essentiale. Dicendum, quod homo in hoc aggregato, ponit naturam hominis, sed tamen sub ratione mortui, et ideo non sequitur. Tamen tenendo, quod homo ponit naturam propriam, quae est esse vivum, et mortuum similiter suum significatum ponat, quod est esse privatum vita ; tunc potest dici, quod in hoc antecedente, Homo mortuus includuntur duo opposita. Et tunc forte potest dici, quod utrumque sequitur. Si tamen per hoc quod dicitur, Homo mortuus, intelligitur corpus privatum Trita, quod quidem corpus simile est corpori vivo in lineationibus, et dimensionibus, tunc posset dici, quod consequentia non valet, et tunc posset dici ad argumentum, quod inter ly homo, et ly Homo mortuus, est oppositio in adjecto.