CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Deum esse subjectum primum Theologiae in se quoad veritates necessarias, probatur primo, quia continet virtualiter omnes veritates illius, et nihil aliud continet eas. Secundo, haec scientia tradit de iis quae soli Deo sunt naturaliter nota, sed solus Deus est hujusmodi. Tertio, in nulla cientia traditur ita distincta notitia de Deo, sicut in ista; ergo est de Deo, vel datur alia superior scientia de ipso. Addit quatuor persuasiones ad idem.
Ex dictis (a) patet responsio ad primam quaestionem. Et primo loquendo de Theologia in se quantum ad veritates necessarias ipsius, dico quod primum subjectum Theologiae in se, non potest esse nisi Deus, quod probo per tres rationes. Prima accipitur ex ratione primi objecti, et arguo sic : Primum objectum continet virtualiter omnes veritates illius habitus, cujus est primum objectum: sed nihil continet virtualiter omnes veritates Theologicas nisi Deus, ergo, etc. Probatio minoris, nihil aliud continet eas ut causa, sive ut illud ad quod habeant attributionem nisi D eus, quia Deus nulli attribuitur, nec aliquid continet eas, ut effectus demonstratione quia, nam nullus effectus demonstrat Deum trinum, quae est potissima veritas Theologica, et similia.
Secundo sic : (b) Theologia est de his, quae sunt soli intellectui divino naturaliter cognita: ergo est de aliquo soli Deo naturaliter noto ; sed solus Deus est sibi soli naturaliter notus, ergo, etc. Probatio primi, scilicet antecedentis: Si ista scientia est de aliquibus alicui alii intellectui naturaliter notis ; ergo praeter ista aliqua alia. sunt cognoscibilia naturaliter soli intellectui divino, quia infinitus, est, et ideo plurium cognoscitivus quam intellectus finitus ; igitur adhuc alia scientia est superior quam ista, quae erit de naturaliter notis intellectui creato. Probatio minoris, quia omnis essentia creata alicui intellectui creato potest esse naturaliter nota.
Tertio sic : (c)in nulla scientia traditur ita distincta cognitio de aliquo alio, quod non est subjectum ejus primum, sicut traditur in illa, quae esset de illo, ut de subjecto ejus primo, quia in nulla scientia traditur ita distincta cognitio de non per se subjecto, sicut de per se ejus subjecto, tunc enim non esset ratio, quare illud subjectum esset magis subjectum ejus quam aliud: igitur si Deus non sit hic subjectum, tunc non traditur ita distincta cognitio de Deo, sicut traderetur de eo in aliqua alia in qua posset esse subjectum. Sed potest esse subjectum in alia scientia ; igitur illa potest esse prior ista.
Praeter autem (d) istas tres rationes, sunt aliquae persuasiones. Prima talis est: Theologia secundum Augustinum 13. de Trinit. cap. 19. pro aliqua parte sui, est sapientia ; pro aliqua parte sui, est scientia. Si autem esset tantum de aliquo non aeterno formaliter, de illo esset formaliter scientia, et non sapientia aliquo modo, quia nec ex primo subjecto, nec ex attributione, quia aeterna non attribuuntur temporalibus.
Secunda persuasio, quia superior portio rationis habet aliquam perfectionem propriam sibi correspondentem ; ista autem (si est de subjecto non aeterno, ut de primo subjecto, cum aeternum non attribuatur ad non aeternum) sequitur quod nullo modo est de aeternis, et ita nullo modo perficit portionem superiorem rationis, et ita esset aliquis habitus intellectus omnino nobilior isto, perficiens istam portionem, quod est inconveniens.
Tertia persuasio (e) est, quia secundum beatum Augustinum 14. de Trinit.cap. 1. et 4. ista scientia est de illis quibus fides gignitur, defenditur et roboratur: ergo est de illo eodem subjecto, quod est primum subjectum fidei: sed fides est de veritate prima, ergo. Quarta persuasio est, quia nobilissima scientia est circa nobilissimum genus, ex 6. Metaphysicae, et primo de Anima ; haec autem conceditur nobilissima, ergo oportet quod sit de Deo ut de subjecto.