Reportata parisiensia liber secundus.
Quaestio ii. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio unica. utrum angeli meruerint beatitudinem
Quaestio ii. virum omnes angeli mittantur ?
Quaestio i. utrum caelum, sit substantia simplex ?
Quaestio unica. utrumpeccatum a dae fuit gravissimum 1
Quaestio unica. utrum gratia sit virtus ?
Quaestio unica. utrum bonum sit causa mali
Quaestio ii. utrum actus ille sita deo, ut peccatum ?
Quaestio i. utrum synderesis sit in voluntate ?
Utram Angelus posset habere naturaliter distinctam intellectionem essentiae divinae 1
D. Thori), I. part. quaest. 56. art. 3. Henr. qundl. 3. quanti, I . et quodl. i. quaest. 7. Capreol. I. dist 3 quaest. 2. art 3. Occham q. 1. prol. art. 3. et quaest. 3. prol. et hic q. 3. et 5. Scotus in Oxon. hic quaest. 9. Vasq. I. part. disp. 134. c. 3.
Quod non, quia, aut per essentiam aut per speciem? Non per essentiam, quia illa est intuitiva, et talem non potest de Deo habere naturaliter; non per speciem, quia intimior est essenlia Angelo per illapsum, quam sit talis species.
Oppositum, homo potest habere naturaliter aliquam distinctam intellectionem de Deo ; igitur et Angelus. Antecedens patet, Rom. I. Invisibilia Dei a creatura per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.