Item quod sit naturaliter a filio.
Item habetur quod sit naturaliter a filio. Dicit enim Cyrillus: quis est vita? ille equidem qui dixit christus, ego sum via, veritas, et vita, tanquam in ipso veraciter, et ex ipso naturaliter spiritus eius existens spiritualem legem ponit. Ex quibus omnibus habetur quod spiritus sanctus non tantum est a filio sicut temporaliter datus vel missus, sed sicut ab aeterno ab eo procedens, utpote essentiam et naturam ab ipso accipiens.
Hoc etiam haberi potest ex ipso modo loquendi: quia praedicti doctores non solum dicunt quod spiritus sanctus est a filio, quod posset referri ad temporalem missionem, sed etiam quod a filio existit, quod non potest referri nisi ad processionem aeternam: existit enim unumquodque secundum quod in se est. Dicit enim Cyrillus ierosolymitanus patriarcha: spiritus sanctus a patre procedit, et ex deitate patris et filii existit. Basilius etiam dicit contra eunomium: spiritus sanctus a filio habet existere, et ab ipso accipere, et annuntiare nobis.