TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
Proprium autem est generis et differentiae in quo genus et differentia distinguuntur, ita quod generi quidem convenit de pluribus praedicari quam differentia : quia cum differentia sit divisiva, partem accipit unam eorum de quibus praedicatur genus. In hoc autem etiam a specie et proprio distinguitur genus: quia de pluribus quam species et proprium praedicatur, cum species de solis individuis, proprium autem de sola specie et de his quae sub specie sunt individuis praedicetur. Genus autem ut genus praedicatur de his quae continentur sub oppositis differentiis, et de speciebus pluribus quam accidens: quia cum accidens non individuetur nisi per substantiam, praedicabitur de substantiae individuis non omnibus : genus autem et maxime gcneralissimum de valde pluribus praedicatur, et subalternis et speciali ssimis.
Et hoc quidem patet per inductionem et per exemplum : animal enim quod est genus, de homine, equo, ave, et serpente praedicatur, quae differunt genere et specie bipedis et quadrupedis et volatilis et gressibilis et reptibilia : quadrupes autem quod est differentia, praedicatur tantum de quatuor pedes habentibus : homo vero quia est species, de solis individuis praedicatur, cum species sit et non genus, et sit species specialissima. Et hinnibile cum sit proprium de solo equo praedicatur, et de his particularibus quae sunt sub equo. Accidens autem etiam similiter praedicatur de paucioribus quam genus, quia non potest esse quod unum accidens omnibus quae sunt in genere conveniat, ut album, vel nigrum.
Quod aliquis autem instet sophistice contra ea quae dicta sunt, quod genus scilicet de pluribus praedicatur quam differentia : Dico quod oportet accipere differentias quibus genus dividitur : quia illae verae sunt differentiae, patet per hoc quia sunt generis divisivae, et speciei sub genere constitutivae : acceperunt enim partem generis quod dividunt et ponunt sub genere , et ideo in pauciora sunt quam ipsum genus.
Amplius autem secunda differentia est, quod genus continet differentiam potestate, ut in ante habitis determinatum est. Hoc autem per exemplum probatur : quia animal genus duo est per praedica-
tionem : est enim et hoc rationale, et hoc irrationale, et praedicatur de utrisque : differentia autem de altero tantum praedicatur.
Amplius tertia est differentia, quod genera quidem priora sunt natura his quae sub se sunt differentiis : quia differentiae exeunt de generis potestate, et ideo sunt posteriores natura : sed actus posterior est potentia in eodem. Hujus autem signum est : quia sublatis generibus simul auferuntur differentiae quae sunt sub genere, sed sublatis differentiis non oportet quod simul genera auferantur. Et hoc patet per exemplum : sublato enim animali quod est genus, simul auferetur rationale et irrationale, quae sunt differentiae animalis. Differentiae autem sublatae, non simul genus auferunt : nam si omnes divisivae animalis differentiae auferantur, adhuc tamen potest intelligi substantia animata sensibilis quae est animal secundum esse animalis, ut est genus. Quamvis enim dicat Aristoteles quod destructis primis impossibile est aliquid aliorum remanere, hoc intelligendum est secundum esse perfectum quod habent superiora in inferioribus, sed secundum esse intellectuale quod superiora habent in suis principiis, nihil prohibet manere superiora eliam destructis inferioribus in quibus esse accidit ipsis.
Amplius quarta est differentia, quod genus quidem in eo quod quid est praedicatur : differentia vero in eo quod quale quid est praedicatur, quemadmodum in ante habitis de genere et de differentia dictum est.
Amplius quinto differentia est, quod genus quidem proximum unum est secundum unamquamque speciem quod in ea contrahitur ad speciem constituendam: differentiae vero contrahentes sunt plurimae, quae licet secundum Averroem ut differentiae generis sint determinationes, tamen in eodem motu a potentia prima generis ad speciem dicunt formas secundum rationem sibi succedentes : eo quod motus est forma post formam, sicut dicit Averroes , ut hominis id quod animal unicum est genus : differentiae vero plurimae, ut rationale mortale, mentis disciplinaeque perceptibile . Dicitur enim mens a metior, metiris, eo quod sicut dixit Pythagoras, omnia ratione mensurantur et intellectu : et sic homo efficitur disciplinae et scientiae perceptibilis. Et haec est differentia illius differentiae quae est rationale, sicut prius diximus, quia hoc modo in comparatione ad actum vel finem, nihil prohibet dicere differentiam esse differentiae.
Amplius autem sexta differentia est, quod genus quidem in constitutione speciei consimile est materiae per hoc quod formabile et distinguibile est : differentia vero simul est formae per hoc quod est forma formans et distinguens, ut in ante habitis determinatum est.