MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Dicimus, quod annuntiatio et conceptio r Dominica fieri debuit in Galilaea, et propter factum quod fiebat, et propter finem ratione cujus fiebat.
1. Dominus enim incarnatus fuit, ut Judaeos et Gentiles salvaret. Et propterea in regione quae ab utrisque inhabitabatur, conceptio et annuntiatio fieri debuit. Quod autem ab utrisque inhabitabatur, patet per Prophetam dicentem : Trans Jordanem Galilaeae Gentium . Et per Evangelistam dicentem : Ascendit autem Joseph a Galilaea, de civitate Nazareth, in Judaeam '' . Et sic in regione communi concipi voluit, qui pro omnibus nasci voluit : non enim Judaeorum Deus est tantum, sed etiam Gentium .
2. Item, Regio illa suo nomine proprietatem Incarnationis manifestissime expressit. Galilaea enim interpretatur revelatio, sive transmigratio. In hac autem annuntiatione fiebat suorum secretorum revelatio, quando Verbum quod erat in principio apud Deum, et lucem inhabitat inaccessibilem, quam nemo umquam vidit, Verbum hoc, inquam, caro factum
es, et vidit omnis caro salutare Dei, quod librum Legis et Prophetarum apuerit, et omnia ejus signacula solvit, et omnia quaecumque a Patre audivit, nobis nota fecit. Simili modo fiebat haec transmigratio maxime de ignorantia in scientiam, de culpa in gratiam, de umbra in veritatem, de servitute in libertatem, de timore in amorem, de gravitate in levitatem, de austeritate in benignitatem, de humanitate in divinitatem, quae transmigratio maxima fuit, quia in ea principium ad ultimum in unam personam transmigravit.