Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De ramificatione gratiae in habitus virtutum.
Tertio restat agere de gratia in comparatione ad habitus virtutum, circa quam consideranda sunt tria. Primum est, qualiter gratia una ramificatur in habitus virtutum: secundum est, qualiter ramificatur in habitus donorum: tertium est, qualiter ramificatur in habitus beatitudinum .
De ramificatione igitur gratiae in habitus virtutum haec tenenda sunt, quod cum una sit gratia gratificans animam, septem tamen sunt virtutes gratuitae., quibus regitur vita humana: tres quidem theologicae, scilicet fides, spes et caritas: et quatuor cardinales, scilicet prudentia, temperantia, fortitudo et iustitia, quae ano modo est virtus communis et generalis, alio modo specialis et propria.
Hae autem septem virtutes, licet sint distinctae et proprias excellentias habentes, sunt tamen connexae et aequales ad invicem in eodem; et licet sint gratuitae per gratiam infonnatae, possunt tamen fieri informes per culpam, sola caritate excepta, et iterum informari per poenitentiam, adveniente gratia, quae est habituum virtualium origo, finis et forma .
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, sicut principium productivum sua summa perfectione in dando vitam naturae, non tantum dat vivere quantum ad actum primum, verum etiam quantum ad actum secundum, qui est operari: sic necesse est, quod principium reparativum vitam tribuat spiritui in esse gratuito et in quantum ad esse et quantum ad operari. Et quoniam unius viventis secundum unam vitam primam multae sunt operationes vitales ad illius vitae perfectam manifestationem: cum actus diversificentur per obiecta, et diversitas actuum requirat distinctionem habituum : hinc est, quod licet una sit gratia vivificans, ramificari tamen necessario habet in varios habitus propter varias operationes. - Et quoniam quaedam sunt opera moralia primaria, sicut credere: quaedam media, sicut intelligere credita: quaedam vero postrema, sicut videre intellecta: et in primis anima rectificatur in secundis expeditur, in tertiis perficitur: ideo gratia gratum faciens ramiflcatur in habitus virtutum quorum est animam rectificare: in habitus donorum quorum est animam expedire: et in habitus beatitudinum, quorum est animam perficere .
Rursus, quoniam rectitudo animae perfecta requirit, quod ipsa rectificetur secundum duplicem faciem, scilicet superiorem et inferiorem, et respecta finis, et respectu eorum quae sunt ad finem: Meo necesse est, animam quantum ad superiorem faciem in qua consistit imago Trinitatis aeternae, rectificari per tres theologicas virtutes, ut, sicut imago creationis consistit in trinitate potentiarum cum unitate essentiae, sic imago recreationis in trinitate habituum cum unitate gratiae, per quos anima fertur recte in summam Trinitatem secundum tria appropriata tribus personis ; ita quod fides dirigit in summe verum credendo et assentiendo, spes in summe arduum innitendo et exspectando, caritas in summe bonam desiderando et diligendo.
Necesse est etiam, quantum ad inferiorem faciem animam rectificari per quatuor cardinales virtutes. Nam prudentia rectificat rationalem, fortitudo irascibilem, temperantia concupiscibilem, iustitia vero rectificat omnes has vires in comparatione ad alterum.
Et quia illud alterum determinate potest esse proximus, potest etiam idem homo comparari ad se ipsum ut ad alterum, potest etiam esse ipse Deus: hinc est, quod iustitia circuire dicitur omnes vires. Dicitur etiam non tantum virtus car-dinalis, verum etiam generalis, comprehendens totius animae rectitudinem, cum ipsa dicatur "rectitudo voluntatis". Unde ipsa non tantum comprehendit virtutes ordinantes ad proximum, sicut est aequitas et liberalitas: verum etiam ad se ipsum, sicut est paenitentia et innocentia; nec non ad Deum, sicut est latria, pietas et obedientia.
Postremo, quoniam omnis rectitudo virtutum secundum esse gratuitum manat a gratia tanquam ab origine et radice: et secundum esse meritorium comparatur ad caritatem sicut ad originem, formam et finem: hinc est, quod ceterae virtutes gratuitae quoad habitus sunt connexae et quoad aetus meritorios sunt aequales.
Hinc est etiam, quod ceteri habitus virtutum possunt esse informes, sola caritate excepta, quae est virtutum forma. Cum enim habentur sine gratia et caritate, in quibus consistit vita virtutum, tunc sunt informes. Cum autem superinfunditur gratia, tunc formantur et decorantur et Deo acceptabiles fiunt: sicut et colores absque Iace sunt invisibiles, superveniente autem lumine, fiunt lucidi, pulcri et aspectui complacentes. Unde quemadmodum ex luce et coloribus fit unum in ratione motivi, et una lux sufficit ad multos colores illuminandos: sic ex gratia et habitibus informibus, cum formantur, fit unum secundnm rationem meritorii et gratuiti: et una nihilominus gratia sufficit ad informationem et gratificationem babituum diversorum .