QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum substantiae immateriales possint intelligi a nobis secundum suas quidditates pro hoc statu ?
Arist. hic cap. 1. et lib. 9. cap. 12. et lib. 12. cap. 1. et lib. 3. de Anima cap. 7. Averroes ibidem. D. Thom. 1. n. q. 12. art. 12. et quaest. 88. art. 2. Cajet. et Ferrar. in iisdein locis. Capreol. 1. dist, 2. quaest. 1. Fonseca 2. Met. cap. 1. q. 2. sect. 1. et sex sequenl. Suat. disp, 30. Met. sect. 12. Vide Scotum in 1. dist. 3. g.l.
Quod sic, quia dicit Commentator hic comment. 1. hoc scilicet exemplum Aristotelis, non demonstrat res abstractas intelligere nobis esse impossibile, sicut inspicere Solem est impossibile vespertilioni, quia si ita esset, odiose egisset natura, quia fecisset quod in se naturaliter est intellectum, non intellectum ab alio, sicut si fecisset Solem non comprehensum ab aliquo visu. Item, intellectus noster nihil intelligit nisi sub ratione immaterialis 4. de Anima, text. c. 4. et 11. ergo maxime intelliget simpliciter immaterialia, quia ubi est ratio formalis objecti, illud est apprehensibile a potentia. Probatio antecedentis, quia non oportet ponere actionem intellectus agentis, nisi ad hoc, ut objectum materiale fiat aliquo modo immateriale, ut aptum natum sit movere intellectum possibilem. Item, Commentator, 3. de Anima, comment. 30. et 35. recitat opinionem Avempacae ad hoc talem : Intellectus potest abstrahere formale a materiali, et sic quidditatem materialis substantiae a singularibus. Si autem in quidditate sic abstracta, remanet aliquod materiale, adhuc potest intellectus abstrahere formale a materiali, et sic semper: ergo tandem deveniet ad quidditatem simpliciter immaterialem, et hanc cognoscet, quia hanc abstraxit a singularibus ; ergo, etc. Item, multa demonstrantur a Philosophis de substantiis separatis, puta in 12. hujus, t c. 30. 36. 39. 51. 48. de Deo, quod sit sempiternum, quod movet sicut appetibile non motum, quod est vita, quod semper actu intelligit, quod seipsum intelligit tanquam primum objectum, etc. ibi et alibi, et ibi de numero Intelligentiarum juxta numerum orbium, quos movent: de subjecto autem demonstrationis oportet praecognoscere quid est, ex 1. Poster. text. comment. 2. ergo quidditates omnium istorum cognoverunt Philosophi. Oppositum videtur in littera, text. c 1. sicut oculus vespertilionis ad lucem Solis vel diei, ita animae nostrae intellectus ad ea quae sunt manifestissima in natura, hujusmodi sunt substantiae separatae, sed primum est impossibile; ergo et secundum.
Item, de intelligibilitate Dei, vel non, require post in quaestione de cognitione infiniti, q. ult. hujus. Item, plus distat intelligibile increatum ab intellectu creato, quam intelligibile creatum a sensu, sed tale intelligibile non potest apprehendi a sensu : ergo multo minus intelligibile increatum ab intellectu. Responsio, verum est in esse, non in cognoscibilitate, nec in proportione objecti. Item, potentia passiva non se extendit nisi ad ea, ad quae se extendit activa ejusdem generis; igitur nec intellectus possibilis ad aliqua, nisi ad ea ad quae se extendit intellectus agens, ut faciat
ea intelligibilia, talia sunt phantasiabilia. Respondeo, quod major est falsa de potentia activa, quae tantum est unius, passiva contrariorum, ut patet 12. hujus commento 19. Aliter respondetur quod intelligibilia fiunt per intellectum agentem inquantum in ipso, ut lumine, possunt suas species imprimere possibili: sic intelligentiae fiunt intelligibiles, quia possibilis nihil reciperet nisi in lumine sibi connaturali, quod est intellectus agens. Sed illud non salvat intellectum agentem habere actionem circa substantias separatas sive intelligentias, sed circa intellectum possibilem qui species earum non potest recipere nisi in tali lumine. Aliter respondetur quod intellectus possibilis in actu, non dicitur amplius passivus, et ut factus in actu circa effectum quaerit cognitionem istorum. Item arguitur quod si sic, homo tunc naturaliter posset attingere ad beatitudinem. Responsio ad hoc patet ex solutione quae habetur infra, quia beatitudo habet visionem quae est intellectio, ut intuitiva, non quaecumque. Contra hoc, ejusdem potentiae cirra idem objectum non est nisi una actio ; ergo cognitio nostra nunc non differt ab illa visione specie, et nunc quamvis minus beati simus, tamen beati, quia etiam unus beatus minus clare Deum videbit alio. Probatur prima propositio, quia sive actio habeat speciem ab agente, sive ab objecto, si utrumque est idem, et actio erit eadem in specie. Confirmatur ex 8. Metaphysicae t. c. 11. et 12. Responsio, quod illa visio differt specie ab hac cognitione, et cognitio fidei differt specie ab utraque istarum. Tunc ad primam propositionem dicendum, quod vera est quando utrumque est idem non tantum subjecto, sed secundum quod agit, et secundum quod est objectum, et eodem modo se habentia, invicem erit una actio specie. Exemplum, aqua infrigidat et humectat: Sol constringit lutum et non glaciem;ignis lignum prope positum comburit et non remotum, sed tantum calefacit. In cognitivis etiam est variatio propter organum omnino indispositum, ut
febricitantis lingua: aliqualiter indispositum, ut oculus senis ; bene dispositum, ut oculus hominis juvenis ; optime, ut oculus aquilae;propter medium, aliter videt oculus per aerem et aquaw, aliter Sol videtur mane et meridie propter medium vaporosum ;propter lumen, aliter in lumine candelae, aliter in lumine Solis vel radio, propter rationem cognoscendi, aliter per speciem proprium rectam, vel reflexam: haec autem visio et illa habent diversa lumina et diversa repraesentativa objecti.