REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia D. Thomae, Angelum per suam essentiam, ut per imaginem, cognoscere essentiam divinam, et cognitione media inter nostram ei beatam. H.?c rejicit Doctor tribus rationibus hic num. 3. Resolvit primo, Angelum non posse naturaliter videre Deum intuilive, de quo in Oxon. 4. d. 49. quaest. 2. et 11. De scientia intuitiva et abstractiva, vide Scholium hic num. 6. Secundo, Angelum non posse cognoscere Deum distincte per suam essentiam. quia h?c non irepraesentat Deum formaliter, nec conlinel eminonler, per quod refutatur D. Thomas. Tertio ait verisimiliter datam fuisse Angelo speciem, qua distincte videre potuit divinam essentiam, et probat hic succinctc, de quo fase in Oxin. hic num. 6. vide ibi Srholiuin.
Dicitur ad quaestionem, quod Angelus videt essentiam divinam peressentiam suam, quia essentia Angeli est imago Dei, vel saltem imago est impressa in essentia Angeli ; sed imago ducit in distinctam cognitionem illius cujus est.
Contra illud, imago dicitur dupliciter: Uno modo, sicut species in oculo dicitur imago visibilis. Alio modo sicut imago Herculis ; et illo modo imago ducit in cognitionem illius, cujus est, quia est primo cognita, et non ducit in cognitionem alterius, nisi ut est in eo prius cognita. Nunquam enim per signum cognoscitur signatum, nisi prius cognoscitur signum, et esse signum talis rei ; igitur oportet prius cognoscere istam rem, cujus est imago, quam imaginem, quiasi non cognoscitur quod essetsignum illius, ipso cognito non plus cognosceretur signatum quam prius. Imago primo modo est imago, quae est non cognita, licet ipsa sit oratio cognoscendi istius, cujus est, distincte, et prima ratio. Tamen imago secundo modo nunquam est prima ratio cognoscendi illud, cujus est, sicut effectus ille, qui in se est primo cognoscibilis, nunquam est prima ratio cognoscendi causam, sed est alius effectus, qui est tantum ratio cognoscendi, et nunquam primum cognitum.
Dico igitur ad quaestionem, quod de Deo duplex potest haberi intellectio distincta ; intuitiva et abstractiva. Intuitivam non potest Angelus habere ex naturalibus, ut dictum est quarto libro de resurrectione . Loquendo de intellectione abstractiva, aut igitur intelligitur quod posset naturaliter cognoscere a natura pura, sicut dicitur intellectus noster tabula nuda, ita quod nullam speciem concreatam habeat, nec concurrant aliqua alia. Vel intelligitur ex naturalibus activis et passivis, sicut dicitur quod oculus naturaliter potest cognoscere colorem, non quod potentia visiva sufficiat per se, sed tantum concurrunt naturalia ad hoc, quod naturaliter videat colorem. Vel intelligitur tertio modo, quod dicatur aliquid naturaliter cognosci, non per potentiam nudam, nec concurrentibus causis activis et passivis naturalibus, sed per aliquid inditum a principio sui esse, quod dicitur naturale pro tanto, quia concreatum, et non elevans mere ad supernaturalia, sicut elevant gratia et gloria.
Primo modo nullus est Angelus cognitivus, quia in omni cognitione requiritur objectum ; non igitur sufficit solum cognoscitivum.
Secundo modo non potest Angeus habere naturaliter distinctam cognitionem Dei, quia omne objectum habet pro effectu adaequata verbum suum, et notitiam sui ; igitur non potest in effectum perfectiorem quam sit verbum suum proprium. Sed notitia Dei est nobilioris objecti quam rei creatae ; igitur non potest in distinctam intellectionem Dei per propriam essentiam, concurrentibus causis activis et passivis naturalibus.
Tertio modo, dico quod sic, quia Deus ex principio existentiae Angeli indidit unam rationem intelligendi, quae potest dici species intelligibilis essentiae divinae intellectui Angelico. Illud videtur possibile et congruum. Congruit enim omnem perfectionem, quae potest competere intellectui creato, tribuere intellectui Angelicos sed non repugnat Angelo habere cognitionem abstractivam distinctam essentiae divinae ; tum quia contrarium probari non potest, ut patebit, solvendo rationes in contrarium ; tum quia pro hac parte possunt adduci rationes probabiles, quarum prima talis est: In statu innocentiae aliquam cognitionem potuisset homo habuisse ex naturalibus de essentia divina ; igitur perfectiorem posset Angelus habere.Secunda talis: Nulla perfecta intellectio repugnat intellectui creato, sic ex naturalibus, nisi in qua esset formaliter beatus ; sed in cognitione abstractiva Dei non foret beatus, quia non quietatur ibi, sed haberet desiderium naturale ad cognitionem intuilivam.
Dicunt, non potest habere unam cognitionem sine alia.
Contra, esto quod non posset,
adhuc potest quis cognoscere existentiam, et non quod sit conditio sub qua cognoscitur essentia existens. Praeterea, hoc dictum est falsum in se.
Item, cessante actu visionis potest remanere memoria aeque distincta, etsi non aeque perfecta, sicut patet de raptu Pauli, quod posset post visionem remansisse memoria aeque distincta, sic etiam cessante cognitione abstractiva, potest remanere memoria distincta, etc.
Item, Augustinus super Genes. lib.4. cap. ult. ait quod boni Angeli non habebunt cognitionem Dei definitivam, quia Deus non potuit definiri, neque intuitivam ante gratiam, igitur abstractivam, et isto modo faciliter possunt salvari dicta Augustini.