Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
EPISTOLA CVI . Augustinus Macrobio donatianae partis apud Hipponem, uti ex epistola 108 intelligitur, episcopo, agens ne subdiaconum quemdam rebaptizet.
Domino fratri dilecto MACROBIO, AUGUSTINUS.
1. Audivi quod quemdam subdiaconum nostrum rebaptizare disponis. Noli: sic Deo vivas, sic Deo placeas, sic Christi Sacramenta non inaniter habeas, sic non in aeternum a Christi corpore separeris. Noli, rogo te, frater, pro teipso te magis rogo; certe paululum attende quod dico. Felicianus Mustitanus Primianum Carthaginensem damnavit, et vicissim ab illo etiam ipse damnatus est. Diu Felicianus in sacrilego Maximiani schismate fuit, multos ibi per suas Ecclesias baptizavit, modo cum Primiano vester episcopus, sed et neminem post eum baptizans. Qua ergo licentia post nos adhuc rebaptizandum putatis? Hanc mihi solve quaestionem, et me baptiza: si hanc autem solvere non potes, parce alienae animae, parce tuae. Aut si me de Feliciano falsum dixisse arguis, exige ut probem; certe si non probavero, tunc fac quod putas. Addo etiam, si non probavero, non sim episcopus communionis meae; si autem probavero, noli esse inimicus salutis tuae. Opto te, domine frater, in pace esse nobiscum.