Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
2. Sed in torcularibus positi qui sumus? Filii Core. Sic enim additum est, Pro torcularibus, filiis Core. Filios Core interpretatos habemus filios Calvi, quantum nobis qui illam linguam noverunt, per ministerium quod Deo debebant, interpretari potuerunt: et in hoc non defugio magnum mysterium intueri, et adjuvante Domino invenire vobiscum. Non enim tanquam a filiis pestilentiae omnis est irridenda calvities; ne cum quisque sacratam calvitiem
1057 3. In pressuris autem constituti, ad hoc conterimur, ut amore nostro, quo ferebamur in ista mundana, saecularia, temporalia, fluxa atque peritura, passi in eis, in hac vita, tormenta et tribulationes pressurarum et abundantiam tentationum, incipiamus quaerere illam quietem quae non est de hac vita, nec de hac terra: et fit Dominus, ut scriptum est, refugium pauperi (Psal. IX, 10) . Quid est pauperi? Tanquam destituto, sine ope, sine auxilio, sine aliqua re de qua in terra praesumat. Talibus enim pauperibus adest Deus. Quia, homines etsi abundent pecunia in hac terra, respiciunt quod ait Apostolus, Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum (I Tim. VI, 17) : et considerantes quam sit incertum unde gaudebant, antequam accederent ad servitutem Dei, id est, antequam introirent in torcularia, vident ex ipsis divitiis vel habere se pressuras cogitationum, quomodo ea gubernentur, quomodo custodiantur; vel si paululum inclinaverint cupiditatem ut ea diligant, plus eos impleri timoribus quam fructibus. Quid enim tam incertum, quam res volubilis? Nec immerito ipsa pecunia rotunda signatur, quia non stat. Tales ergo, etsi habeant aliquid, pauperes sunt. Qui vero nihil horum habent, et habere desiderant, inter reprobandos divites computantur: non enim attendit Deus facultatem, sed voluntatem. Pauperes igitur destituti omni ope saeculari, quia etsi ea circumfluant, intelligunt quam incerta sint; et ingemiscentes ad Deum, nihil habentes in hoc saeculo quo delectentur, quo teneantur, in abundantia pressurarum et tentationum tanquam in torcularibus constituti, defluunt vinum, defluunt oleum. Quae sunt ista, nisi bona desideria? Restat enim illis desiderandus Deus; jam non amant terram. Amant enim qui fecit coelum et terram: amant, et nondum cum eo sunt. Desiderium eorum differtur, ut crescat; crescit, ut capiat. Non enim parvum