PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Et ibant omnes, ut profiterentur singuli in suam civitatem. "
Hoc est secundum quod accipit circumstantias a descriptorum obedientia.
Dicit autem duo : facilitatem scilicet obediendi, et professionem descriptionis.
Facilitas obedientiae notatur in hoc, quod statim facto et promulgato edito per censorem Cyrinum, " omnes ibant, " sine contradictione qualibet ad profitendum. Cujus causam dicit Glossa, quia propinquum fuit eis verbum in corde et amicum : et ideo statim professi sunt. Propinquum enim fuit rationi, quod qui diu vastati fuerunt bellis, et pace communi gaudere volebant, communi contributioni darent, unde milites defensantes pacem stipendiarentur. Et ideo quod in corde eis ratio dictabat, statim ore sunt professi. Et hoc consonum est regno Christi quod tunc inchoabat. Verbum enim fidei propinquum est rationi : et ideo confiteri ore est facile. Deuter xxx, 14 : Juxta te est sermo valde in ore tuo, et in corde tuo. Apostolus, ad Roman. x, 8 et 10, dicit esse verbum fidei, quod praedicamus. Et ideo corde creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.
Modum autem professionis subjungit, dicens :
" Ut profiterentur singuli in suam civitatem, "
Hoc est, unde nati sive oriundi fuerunt, sicut supra dictum est, ut sciretur quis quantum de censicapite solvere posset. Accipitur autem et ab hoc convenientia temporis : quia Christi nativitate redimus ab exsilio in nostram civitatem
Jerusalem, quae sursum est, quae est mater nostra , exhibentes in ea imaginem nostrae professionis. Ezechiel. XXXVI, 24 : Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram. Hoc petit David in Psalmo cv, 47, dicens : Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua. Hoc est ergo quod sumitur de circumstantiis temporis, et personarum, et negotii.