Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
Quod hoc sacramentum faciat communicare passionibus mystic
corporis.
Facit etiam communion communicare passionibus mystici corporis : quia, sicut dicit Apostolus, 1 ad Corinth. XII, 26 : Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Et ideo passio unius membri per communionem redundat in alia per misericordiam et miserationes, et ex illa communione fluunt in membra deficientia compassiones cordis, consolationes oris, et subventiones facultatum in eleemosynis, et supportationes infirmilatum in adjutoriis diversis : compatiendo enim assimilamur capiti hujus corporis quod ex compassione quam habuit ad nos, multis se dedit passionibus, ut nobis per effectum subveniret. Et de hac passione nos nostro capiti conformante dicit Apostolus, ad Roman. VIII, 17 : Si tamen compatimur, ut et conglorificemur. Hinc est, quod dicit, i Joannis, III, 16, quod sicut Christus animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Quamdiu enim Christus in membris patitur, nos oportet compati, si tamen corporis sancti volumus esse membra. ideo dicit Apostolus, ad Roman. XII, 13 : Necessitatibus sanctorum communicantes. Hoc est communicare necessitatibus Christi membro, quando corde suscipimus eorum necessitatem per cordis compassionem. Hoc est iterum quod ibidem, post pauca, vv. 15 et 16, dicit : Gaudere cum gaudentibus, fiere cum flen-
tibus : idipsum invicem sentientes. Haec etiam communio ab ore exhibet verbum dulcissimae consolationis. i ad Thessal. V, 14: Consolaminipusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. I sa. XXXV, 4 : Dicite pusillanimis: Confortamini. Eccli. XVIII, 16 et 17 : Nonne ardorem refrigerabit ros ? sic et verbum melius quam datum. Nonne ecce verbum super datum bonum ? sed utraque cum homine justificato. Hoc significatum est, Genes. XXXI, 24, ubi Dominus dixit ad Laban tumentem contra Jacob : Cave, ne quidquam aspere loquaris con-tra Jacob. Quoniam quando in luctu tribulationis est membrum Christi, non est dicendum verbum exasperans, sed verbum consolationis. Quando enim tribulatus accipit verbum consolationis in corde, dicit illud Canticorum, II, 14 : Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Et illud Canticorum, IV, 11 : Mel et lac sub lingua tua. Proverb. XVI, 24 : Favus mellis composita verba : dulcedo animae sanitas ossium .