9. De beata Maria V in Inventione Reliquiarum Baiocensium.
12. De s. Antonino Apamaeensi.
20. De sancto Dionysio et sociis.
27. In Translatione s. Evartii.
33. In Translatione s. Gengulphi.
38. De sancto Germano Antissiodorensi:
39. In Translatione s. Gertrudis Xivellensis.
40. In Consecratione s, Gertrudis.
41. De s. Guilelmo Vercellensi.
43. De ss. Helaro et Tatiano et Sociis.
44. In Memoria ss. Hermelanui et Baldi.
46. De s. Iohanne Evangelista.
47. De s. Iohanne Evangelista.
48. De ss. Iohanne et Marciano.
56. De s. Laurentio Sipontino.
57, De s. Leonardo Lemovicensi.
58. De ss. Liberata et Faustina.
60. De s. Lucia de Monte Virginis.
61. De s. Marcellino Ebredunensi.
65. In Translatione s. Nicolai.
68. In Inventione s. Quintini.
70. De Reliquiis Ecclesiae s. Framfoaldi Silvanectensis.
78. De s. Valeria Lemovicensi.
82. Missa Ambrosiana. Praefatio.
In 1. Vesperis.
Super Psalmos.
A. VirginemKatharinammaximis
Hodie veneremur laudibus
Quae meritis pollens amplissimis
Vitae fuit exemplar omnibus,
Unde sertis ornata plurimis
In supernis refulget sedibus.
Ad Magnificat.
A. Quae sub divo
patre Dominico
Iussa caeli
complevit omnia,
Comitante
coetu angelico
Alta poli
conscendit atria,
Digna virgo,
quam dulci cantico
Rite, pie
colit ecclesia.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Christum, regem regum,
supplices adoremus,
Qui immortali gloria
virginem Senensem
dotavit Katherinam.
In Nocturno.
Antiphonae.
1. Lumen Senensis patriae,
Haec sacra virgo Domini
Multum adiecit gloriae
Praedicatorum ordini.
2. Claris orta natalibus,
Religione praedita,
Magnis aucta virtutibus,
Vita florebat inclita.
3. Cum solo pane vescitur
Caelestis alimoniae,
Fama per orbem spargitur
Ingentis sanctimoniae.
Responsoria.
1. Salvatoris nostri clementia
Sororum decoravit ordinem
Sub arta vitae paenitentia
Digne per Katharinam virginem,
Cuius ampla refulget gratia
Lateper omnem mundi cardinem.
V. Stella caeli haec orta saeculis
Lumen praebetsalubrepopulis.
2. Virgo fortis in sexu fragili
Tutum salutis iter eligit
Et Christum mente sequens
humili
Carum gratiae munus attigit,
Cum amore fragrat mirabili
Poenas sponsi ferre, quem
diligit ;
V. Nam toti mundo salutifera
In se Christi suscepit vulnera.
3. Ad instar puri nitens speculi
Orbem taetiis purgat a vitiis,
Omni carens labe piaculi
Summi regis potitur nuptiis
Post pretiosi pignus annuli.
V. Nos suis ducat meritis
Ad caeli domicilium,
Quae sertis floret inclitis
Stans ante Christi solium.
Ad Laudes.
Antiphonae.
1. Alma virgo Katharina,
Verbo potens et opere,
Luce fruitur divina,
Semper felix in aethere.
2. Quae recte Christum coluit
Amore semper intimo,
Haec exaltari meruit
Honore caeli maximo.
3. Plena fruentem copia
Caelestes alunt nuptiae,
Quam diva pavit hostia
Miro cum fructu gratiae.
4. Pro flagris tunc asperrimis
Et duro ferri cingulo
Bonis gaudet uberrimis
Nunc in perenni saeculo.
5. Divino laudes nomini
Dantur, cum trinam lauream
Accepit sponsa Domini
Aulam scandens aetheream.
Ad Benedictus.
A. Haec sponsa clarissima,
Quae signa faciens potissima
Saepemorbos sanavitplurimos
Et feroces demulcens animos
Pacis dedit foedera gentibus,
Nos suis salvet dignisprecibus.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Sororum gemma paenitentiae,
Katherina, decus Etruriae,
Quaedono Christi, regis omnium,
Diadema suscepit hodie,
Nos consortesreddatfruentium
Caritate perennis gloriae.
Per Octavam.
Ad Benedictus.
A. Lux effulgens matutina,
Salubris cura populi,
Det nos frui Katherina
Aeterna pace saeculi.
Ad Magnificat.
A. Felix virgo Katherina,
Mente nitens et corpore,
Nos praeservet a ruina
Extremo vitae tempore.