IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum incipiens sic loqui, Ego dico falsum, sit simpliciter verus in dicendo
Vide Ook. cap. 45. de Insolubilib. Albertum de Saxon. Tract. 3. de Insolubilibus. Hurtado disp. 4. tum. sect. 7.
Arguitur quod sic : sequitur enim, Ego dico falsum ; ergo verum est me dicere falsum, et sequitur, Verum est me dicere falsum ;ergo dico verum ; ergo a primo ad ultimum sequitur ; Ego dico falsum ; ergo dico verum. Probatio primae consequentiae. Nam bene sequitur, Ego dico hominem esse asinum ; ergo verum est me dicere hominem esse asinum ; ergo sequitur consimiliter, Dico falsum ;ergo verum est me dicere falsum. Probatio secundae consequentiae, nam qui dicit sicut est, dicit verum, sed qui dicit se dicere falsum, cum dicit hoc falsum, ego dico falsum, ipse dicit sicut est; qui ergo dicit se dicere falsum, dicit verum.
Item, sic incipiens loqui, aut dicit verum, aut falsum : si verum, est in dicendo simpliciter verus, quia dicens denominatur a qualitate sui dicti: si dicit falsum ; ergo falsum est ipsum dicere falsum, cum ergo non dicat falsum, et dicit aliquale ; ergo dicit verum.
Ad oppositum. Dicens denominatur a qualitate sui dicti, sed haec oratio est falsa, Ego dico falsum, quam dicit incipiens sic loqui, cum nihil prius dixit, etc.
Ad quaestionem dicendum, quod sic incipiens loqui, Ego dico falsum, est simpliciter falsus in dicendo, verus tamen secundum quid. Difficile tamen est hoc videre in quibusdam, ut innuit Aristoteles in littera. Nam propter convenientiam in re inter dictum secundum quid, et simpliciter, quandoque nescimus distinguere inter falsum secundum quid, et simpliciter. Tamen dico, quod circa hoc enunciabile, Ego dico falsum, est veritas, et falsitas, sed veritas secundum quid, et falsitas simpliciter.
Quod autem circa ipsum sit falsitas simpliciter, hoc patet per hoc, quod oratio dicitur simpliciter falsa, quia est signum falsi, quoniam sic incipiens loqui, nihil dicit, quod sit falsum. Si enim diceret hominem esse asinum, vel aliquid hujusmodi, haec esset vera.
Quod autem sic incipiens loqui sit verus secundum quid, diversimode ponitur a diversis. Quidam enim ponunt, quod est verus secundum quid, quia circa aliquam orationem falsam exercetur vere actus dicendi. Dicitur aliter, quod sic dicens est verus secundum quid, quia actu exercito, per propositionem intelligitur sicut est in re. Sed quia ab actu exercito non dicitur oratio simpliciter vera, vel falsa, ideo talis oratio dicitur secundum quid vera. Actu enim exercito intelligitur, quod ipse exercet actum dicendi circa falsum, et illud in re est verum.
Ad primum argumentum dicendum, cum dicitur,Ego dico falsum ;ergo verum est me dicere falsum; dico, quod consequentia non valet formaliter. Sicut non sequitur, Homo est animal, ergo verum est dicere hominem esse animal, et tamen in actu exercito in antecedente includitur consequens. Ulterius posito quod sequatur, licet non formaliter, dico, quod non sequitur alterum, Dico me dicere falsum ;ergo sum verus in dicendo simpliciter, sed est secundum quid, et simpliciter. Sicut hic, Iste bene jurat adimplendo juramentum, ergo bene jurat. Similiter sic dicendo, Homo est asinus, verum est ipsum dicere falsum, et tamen non sequitur, quod ipse dicat verum. Verumtamen in quibusdam sequitur, Verum est me dicere ; ergo simpliciter sum verus. Sicut hic, Verum est me dicere hominem esse animal: ergo sum simpliciter verus, et hoc est in illis, in quibus est veritas in actu signato, et in actu exercito, sed in proposito falsitas est in actu signato, et veritas in actu exercito. Unde sequitur, Verum est me exercere actum dicendi circa falsum ; ergo illud circa quod exerceo, est falsum.
Ad aliud, cum dicitur, sic incipiens loqui, Ego dico falsum, aut dicit verum, aut falsum. Dico quod dicit propositionem, quae est falsa. Et ulterius cum dicitur, ergo falsum est ipsum dicere falsum ; dico, quod non sequitur, sed magis sequitur ; ergo verum est ipsum dicere falsum. Et ex hoc non sequitur, quod dicat verum; sed magis, quod dicat falsum.