QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Substantias separatas non posse a nobis pro nunc secundum suas quidditates intelligi, probat dupliciter, primo, quia nihil nunc intelligimus, nisi per phantasmata, et illae substantiae non faciunt phantasmata, neque ex causis eorum possunt distincte cognosci ; ergo. Secundo adducit ad hoc fundamentum D. Thom. 1. p. q. 12. a. 2. et q. 84. a. 7. asserentis quidditatem rei materialis esse objectum intellectus nostri, quod refutat 1. dist. 3. q. 3. n. 3. et Quodlib. 14. a. 1. et fuse q. 19. 20. et 21. de An. ubi nonnulla circa hoc adduxi.
Respondetur ad quaestionem, quod anima conjuncta corpori non potest intelligere quidditates substantiarum separatarum propter duo. Primum est, quia sic conjuncta nihil intelligit nisi per abstractionem a phantasmatibus; substantiae autem separatae non faciunt phantasma, nec ex his quae faciunt phantasma possunt cognosci; ergo, etc. Probatio primae propositionis dupliciter: tum quia laeso organo virtutis phantasticae impeditur intellectus ab addiscendo incognita, et a speculando cognita, hoc non videtur, nisi quia indiget phantasmatibus in utraque operatione: tum quia dum volumus aliquid intelligere, formamus idolum in quo illud inspicimus, et 3. de Anima, text. comment. 30. dicitur : Phantasma ad intellectum, sicut sensibilia ad sensum. Secunda propositio habet duas partes. Prima patet, cum phantasma sit motus factus a sensu secundum actum, 2. de Anima text. c. 160. substantiae autem separatae non sunt sensibiles: ergo, etc. Secunda pars probatur dupliciter: tum quia effectus qui non adaequat potentiam causae non ducit in cognitionem quidditatis causae ; substantiae separatae si cognoscuntur per illa quae faciunt phantasmata in nobis, tantum cognoscuntur per hujusmodi effectus, quia scilicet non sunt adaequantes causam: ergo, etc. Prima propositio patet, quia quidditas talis causae excedit talem effectum: tum quia finiti ad infinitum nulla est proportio, ergo nec alicujus sensibilis ad quidditatem Dei. Si ergo quidditas Dei qui est prima causa efficiens non possit cognosci per effectum, multo magis nec alicujus substantiae separatae quidditas, cum quaelibet alia causa minus causet quam prima secundum propositionem primam de causis. Secundum principale, pro ista positione ponitur, quod quidditas substantiae materialis est proprium objectum intellectus nostri possibilis; ergo nihil poterit per se intelligi a nobis, quod nec est talis quidditas, nec cognoscibile per talem quidditatem. Primum manifestum est de quidditate substantiarum materialium. Secundum probatur ut prius, per non adaequationem et improportionem.
Primum hic assumptum ostenditur, quia objectum proportionatur virtuti cujus est i intellectus autem est virtus existens in materia, tamen non operatur mediante organo ; ergo objectum ejus erit aliquid existens in materia, non tamen cognoscitur inquantum existens in materia, talis est quidditas substantiae materialis abstracta per intellectum agentem. Confirmatur hoc, quia nisi esset objectum intellectus possibilis, non videtur necessarium ponere actionem intellectus agentis, circa objectum intellectus possibilis. Item non videtur quibusdam quod aliud possit convenientius poni objectum.