REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Multae instantiae adducuntur contra positionem, tenentem dari speciem divinae essentiae ; et solvuntur per claram et solidam doctrinam.
Contra illud arguitur, quod non sit ponenda talis species intelligibilis essentiae divinae in intellectu Angeli, quia nulla species repraesentat effigiem Dei perfecte. Tum, quia distat in infinitum, quia creaturae ad Deum nulla est proportio. Tum, quia frustra poneretur talis species, quia essentia Angeli est magis similis Deo, cum sit substantia, quam quaecumque species concreata, quae est accidens : igitur plus inducit in cognitionem quam species. Tum, quia ista habebit se ad Deum, sicut effectus ad causam ; nunc autem cognitio causae in effectu est diminuta, et non distincta, nec perfecta. Tum, quia est intimior, quia essentia divina illabitur intellectui Angeli.
Item, secundum Augustinum 8. de Trinit. c. 5. Tolle hoc bonum, tolle illud, et videbis omnis bon bonum ; igitur tollere hoc, etc. juvat ad cognitionem Dei ; igitur determinans ad aliquod certum, impedit; illa species si ponitur, est determinans intellectum Angeli ; ergo potius impediet.
Item, ista species esset imago Dei; igitur non ducit in distinctam cognitionem, nisi prius cognoscatur illud, cujus est imago, sicut prius argutum est contra priorem opinionem.
Ad primum horum, dico quod haec est metaphorica locutio, quia effigies proprie non est nisi in figuratis, tamen dico quod illa species repraesentat perfecte essentiam divinam in genere cognitionis abstractiva?. Tamen perfecte repraesentare et distincte potest esse multipliciter, vel quia repraesentat adaequate in se essentiam divinam, vel adaequate in repraesentante. Et hoc contingit dupliciter, vel simpliciter, vel quantum est in repraesentante in comparatione ad istum intellectum, et secundum proportionem hujus intellectus ad objectum repraesentatum, sic quod repraesentat in repraesentante adaequate, quantum ille intellectus est capax illius. Primo modo, nihil perfecte repraesentat essentiam divinam aliud a se. Secundo modo, species intelligibilis essentiae divinae reprasentat essentiam divinam intellectui Angelico, et sic species albi in oculo meo repraesentat adaequate album, scilicet quantum ipsum est cognoscibile secundum proportionem ab oculo meo ; unde aequaliter posset argui de habitu et de actu.
Ad primam probationem, cum dicitur, finiti ad infinitum nulla est proportio, verum est primo modo, vel secundo, ex jam relatis ; tamen tertio modo nihil prohibet, et sic est proportio creaturae ad Deum.
Et cum dicitur quod substantia est magis similis Deo, quam ista species, dico quod non propter hoc sequitur quod magis ducit in cognitionem, quam species, quia secundum Augustinum lib. 83. quaest, q. 5. licet unum ovum sit magis simile alteri, tamen species, quae est minus similis, plus ducit in cognitionem. Et ratio aequaliter concluderet de omni specie, quia magis convenit substantia cum substantia, quam substantia cum specie intelligibili. Et cum dicitur quod effectus non ducit in cognitionem causae, nisi incomplete, dico quod verum est de effectu, qui facit primo conceptum de se, et tandem de causa. Sed effectus non causans conceptum de se, sed de causa tantum, cujus est species, ducit distincte in cognitionem causae.
Ad aliud concedo, .quod essentia est intimior per illapsum quam species, ideo non quaeritur quantum ad istam cognitionem species, nec ponitur, sed quantum ad cognitionem naturalem Angeli.
Ad aliud, cum dicitur determinatum impedit, etc. dico quod determinatio universalitatis et singularitatis dupliciter dicitur, vel universalitate perfectionis, vel praedicationis. Nunc certum est, non intelligi quod debes tollere hanc singularitatem, et istam relinquere universalitatem praedicationis, et sic videre omnis boni bonum ; sed debes relinquere universalitatem perfectionis indeterminatam, et quod delinquitur est indeterminatum universalitate perfectionis, et infinitum, et sic species erit ratio determinans intellectum ad determinatum tale, et illud non impedit.
Ad aliud, dico quod aequivocatur imago, quia uno modo accipitur ut imago in se est cognoscibilis ; alio modo, secundum quod est exemplum alterius, et ducit in cognitionem alterius, et sic est species imago. Primo modo imago imperfecte ducit in cognitionem illius cujus est. Secundo modo, ita perfecte quam potentia est capax.
Ad rationem principalem, cum dicitur, si ducatur in distinctam intellectionem Dei, aut per essentiam, etc. dico, quod per speciem naturaliter cognoscit Angelus essentiam Dei. Et cum dicitur, intimior est per essentiam, dico quod non, quantum ad cognitionem naturalem.