Theophylactus. Postquam de escis dominus docuerat, videns incredulos esse Iudaeos, fines ingreditur gentium: Iudaeis enim infidelibus existentibus, salus ad gentes convertitur; unde dicitur et inde surgens abiit in fines tyri et sidonis.
Chrysostomus. Tyrus et sidon loca chananaeorum erant. Venit igitur ad eos dominus, non tamquam ad propinquos, sed tamquam ad eos quibus nihil est commune ad patres, quibus promissio facta est: et ideo sic venit, ut adventus suus tyriis et sidoniis non appareret; unde sequitur et ingressus domum neminem voluit scire: nondum enim tempus advenerat ut cum gentibus habitaret, et eas ad fidem adduceret: huius enim tempus debitum erat post crucem et resurrectionem.
Theophylactus. Vel ideo clam ingreditur, ne occasionem Iudaei sumerent contra eum, tamquam ad immundas gentes transisset.
Sequitur et non potuit latere. Augustinus de quaest. Nov. Et vet. Testam..
Si autem voluit, et non potuit, infirma voluntas eius esse videtur. Impossibile est autem ut salvatoris voluntas non impleatur, nec potest velle quod scit fieri non debere; idcirco quod factum est, hoc voluisse dicendus est. Advertendum est autem, quod istud in finibus gestum est gentilium, quibus adhuc tempus praedicandi non erat; ultro tamen venientes ad fidem non suscipere invidiae erat. Sic ergo factum est ut salvator a discipulis proditus non esset, ab aliis tamen qui ingredientem domum viderant, proditus est, et incepit sciri quod esset in domo.
A suis ergo noluit praedicari; requiri autem se voluit; et ita factum est. Beda.
Ingressus etiam domum praecepit discipulis ne se cuiquam in regione ignota quis esset aperirent, ut exemplo eius discerent, quibus sanandi infirmos gratiam conferret, in exhibitione miraculorum humani favoris gloriam quantum possent declinare, nec tamen a pio virtutis opere cessare, quando hoc fieri vel fides bonorum iuste mereretur, vel infidelitas pravorum necessario cogeret. Ipse enim suum illo introitum gentili feminae, et quibuscumque voluit publicavit. Augustinus.
Denique mulier chananaea audiens de illo intravit ad eum; quae nisi prius subiecisset se deo, Iudaeorum beneficium consecuta non esset; de qua sequitur mulier enim statim ut audivit de eo, cuius filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes eius. Chrysostomus.
Per hoc autem voluit dominus discipulis ostendere quod etiam gentibus aperuit Ostium salutis; unde et mulieris genus describitur cum subditur erat enim mulier gentilis syrophoenissa genere, idest de syria Phoenicis.
Sequitur et rogabat eum ut Daemonium eiceret de filia eius. Augustinus de cons.
Evang.. Videtur autem afferre aliquam repugnantiae quaestionem, quia dicit in domo fuisse dominum, cum ad illum venit mulier pro filia sua rogans. Sed quoniam matthaeus dicit discipulos domino ita suggessisse: dimitte illam, quoniam clamat post nos, nihil aliud videtur significare quam post ambulantem dominum mulierem illam deprecatorias voces emisisse. Quomodo ergo in domo, nisi quia intelligendum est dixisse quidem marcum, quod intraverit ubi erat iesus, cum eum praedixisset fuisse in domo? sed quia matthaeus ait: non respondit ei verbum, dedit agnoscere in eo silentio egressum fuisse iesum de domo illa; atque ita cetera contexuntur quae iam in nullo discordant.
Sequitur qui dixit illi: sine prius saturari filios. Beda. Quasi dicat: futurum est ut etiam vos, qui de gentibus estis, salutem consequamini; sed prius oportet Iudaeos, qui merito antiquae dilectionis, filiorum dei solent nomine censeri, pane caelesti refici; et sic tandem gentibus vitae pabula ministrari.
Sequitur non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus. Chrysostomus.
Hoc autem verbum dixit: non quod in eo sit defectus virtutis ad benefaciendum omnibus, sed quia beneficium eius distributum Iudaeis et gentibus, communionem inter se non habentibus, provocationem magis operaretur. Theophylactus.
Canes vocat gentiles, tamquam a Iudaeis sceleratos reputatos; panem vero dicit beneficium, quod filiis, idest Iudaeis, dominus promisit. Est ergo sensus, quod non decet gentiles beneficii primo esse participes, quod Iudaeis principaliter promissum est. Ideo autem dominus non statim exaudit, sed gratiam differt, ut etiam ostendat mulieris fidem constantem, et ut discamus non statim deficere cum oramus, sed ut insistamus donec recipiamus.
Chrysostomus. Similiter etiam ut Iudaeis ostenderet, quod non aequaliter eis dabat, et alienigenis sanitatem, et ut patefacta mulieris fide, magis patefieret infidelitas Iudaeorum. Mulier enim non graviter tulit, sed vocem domini cum multa reverentia confirmavit; unde sequitur at illa respondit, et dixit ei: utique, domine: nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum. Theophylactus. Quasi dicat: Iudaei panem totum habent, scilicet descendentem de caelo, et tua etiam beneficia; ego micas postulo, scilicet modicam beneficii partem. Chrysostomus.
Quod ergo in ordine canum se reputat, reverentiae est; quasi dicat: pro gratia habeo etiam in numero canum esse, et non ab aliena, sed a propria mensa comedere dominantis. Theophylactus. Quia ergo mulier sapientissime respondebat, obtinuit quod optabat; unde sequitur et ait illi, etc.. Non dixit: virtus mea te salvam fecit; sed propter hunc sermonem, idest propter fidem tuam, quae hoc de sermone demonstratur, vade; exiit Daemonium a filia tua.
Sequitur et cum abiisset in domum suam invenit puellam iacentem supra lectum, et Daemonium exiisse. Beda. Propter humilem enim matris, fidelemque sermonem filiam deseruit Daemonium: ubi datur exemplum catechizandi et baptizandi infantes: quia videlicet per fidem et confessionem parentum in baptismo liberantur a diabolo parvuli, qui necdum per se sapere, vel aliquid agere boni possunt vel mali.
Hieronymus. Mystice autem mulier gentilis quae pro filia rogat, est mater nostra Romana ecclesia. Nata eius daemoniaca barbarica est Occidentalis natio; cuius fides fecit de cane ovem. Micas autem spiritualis intellectus, non panem infractum litterae sumere cupit. Theophylactus.
Unusquisque etiam nostrum cum peccat, mulier est anima eius. Infirmam vero filiam habet haec anima actus pravos; quae filia Daemonium habet: nam actus pravi Daemonum sunt. Peccatores autem existentes, nuncupantur catuli impleti immunditiis.
Propter quod non sumus digni panem dei recipere, aut participes fieri immaculatorum mysteriorum dei. Si vero cognoscentes nosmetipsos per humilitatem esse catulos, confiteamur peccata nostra, tunc sanabitur filia, scilicet operatio prava.