Quomodo videtur esse repugnantia trinitatis personarum in divinis.
Videtur autem ex praedictis repugnantia quaedam suboriri. Si enim in deo ternarius aliquis ponitur, cum omnis numerus divisionem aliquam consequatur, oportebit in deo aliquam differentiam ponere, per quam tres ab invicem distinguantur: et ita non erit in deo summa simplicitas. Nam si in aliquo tres conveniunt, et in aliquo differunt, necesse est ibi esse compositionem, quod superioribus repugnat.
Rursus si necesse est esse unum solum deum, ut supra ostensum est, nulla autem res una oritur vel procedit a seipsa, impossibile videtur quod sit deus genitus, vel deus procedens. Falso igitur ponitur in divinis nomen patris et filii, et spiritus procedentis.