Quod hoc quod spirat, ex sua proprietate habet filius.
Ne autem aliquis dicat, quod filius non proprie spirat spiritum sanctum, nominatur a praedictis doctoribus filius spiritus sancti spirator, tanquam hoc ex sua proprietate habens quod spiritum sanctum spiret. Dicit enim Athanasius in epistola ad serapionem: haeretici ipsum filium verum spiratorem veri spiritus Paracliti blasphemant et negant; et in eadem epistola: qui blasphemat in spiritum spiratum, blasphemat equidem in spiratorem eius, idest in ipsum filium, et per filium blasphemat in genitorem eius. Item basilius dicit contra eunomium: filium spiritus sancti spiratorem et datorem sine aliquo dubio credimus.