Postquam dionysius determinavit de sapientia, hic determinat de his quae sapientiae adiunguntur; et primo, de ratione; secundo, de veritate et fide; ibi: haec ratio...p dicit ergo primo quod deus in sacra Scriptura laudatur ut ratio, quod maxime ex Scripturis sacris accipi potest in eo quod deus dicitur verbum, secundum illud ioannis I: et deus erat verbum.
Logos enim in Graeco, ut Augustinus dicit, et rationem et verbum significat.
Ex nomine autem rationis, quatuor intelliguntur: primo quidem dicitur esse quaedam cognoscitiva virtus; et sic deus dicitur ratio causaliter, inquantum ipse est largitor omnis cognitionis, scilicet rationis et mentis et sapientiae et omnium huiusmodi.
Alio modo, ponitur pro causa, ut cum dicitur: qua ratione hoc fecisti? idest, qua de causa? et sic deus dicitur ratio, non solum quia ipse est omnium causa, sed quia etiam omnes causas secundas in seipso causaliter praeaccipit, non tamen per modum compositionis, sed per modum uniformitatis et simplicitatis.
Tertio modo, dicitur ratio etiam computatio, sicut habetur Matth. 18, quod rationem coepit ponere cum servis suis. Et sic dicitur deus ratio, quia ipse est summa rerum dispositio quae per omnia vadit pertingens, ut dicitur Sap. 8, a fine usque ad finem omnium fortiter et disponens omnia suaviter.
Quarto modo, dicitur ratio aliquid simplex abstractum a multis, sicut dicitur ratio hominis id quod per considerationem abstrahitur a singularibus, ad hominum naturam pertinens. Et quantum ad hoc dicit quod supra omnia haec, deus est ratio magis proprie, quia divina ratio est magis simplex super omnem simplicitatem et absoluta est, idest separata vel abstracta ab omnibus, inquantum secundum suam supersubstantialitatem est super omnia.
Deinde, cum dicit: haec ratio... Agit de veritate et fide; et primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat propositum; ibi: sicut enim...p dicit ergo primo quod sicut ex ratione humana causatur aliqua fides, ita ista divina ratio est quaedam simplex veritas totius entis; circa quam rationem vel veritatem, sicut puram et non erroneam cognitionem omnium, consistit fides: quae quidem divina fides est quaedam permanens collocatio credentium, inquantum scilicet firmiter locat eos in veritate et veritatem in ipsis, prout credentes habent simplicem cognitionem veritatis absque dubitatione et inquisitione, secundum quamdam intransmutabilem identitatem, quia scilicet eodem modo et intransmutabiliter, in veritate permanent. Et propter hanc fidei firmitatem, apostolus fidem substantiam dixit, quasi quoddam fundamentum et collocationem.
Deinde, cum dicit: sicut enim... Probat praedictam fidei firmitatem, tripliciter: primo quidem, per rationem cognitionis: quia cognitio est unitiva mutuo eorum qui cognoscunt, non solum ex eo quod omnes cognoscentes veritatem, in una veritatis cognitione uniuntur, sed etiam, quia qui cognoscit veritatem, semper eodem modo, permanet in una et eadem veritate; ignorantia vero, e contrario, est causa ut ignorans ex seipso transmutetur, hoc modo illud opinans ut dividatur ab aliis, quia ignorantium diversi diversa opinantur; et ideo, secundum sermonem sacrae Scripturae, eum qui credit in veritate divinae fidei, nihil potest removere a vera fide, inquantum habet impermutabilem permanentiam: dicit enim apostolus, Rom. 8: certus sum quia neque mors neque vita neque aliquid aliud potest me separare a caritate dei.
Secundo, ibi: bene autem...
Probat idem ex iudicio credentium. Ille enim qui veritati per fidem unitus est, bene cognoscit quam bene sit ei, sic veritati fidei adhaerendo; quamvis multi reprehendant ipsum sicut extasim passum, idest sicut fatuum et a se alienatum; etenim latet ipsos reprehendentes ex eorum errore, quod ipse sine dubio per veram fidem est passus extasim veritatis, quasi extra omnem sensum positus et veritati supernaturali coniunctus, quia ipse credens novit de seipso quod non est furens, ut ipsi dicunt, sed est liberatus per veritatem simplicem et semper eodem modo se habentem, ne circumferatur per instabiles et variabiles ventos diversorum errorum.
Tertio, ibi: ita igitur...
Probat idem exemplo apostolorum, qui sunt principes et duces sapientiae christianae et pro veritate mortificantur tota die, contestantes, ut est conveniens, non solum verbo, sed etiam opere et per veram dei cognitionem quae est unitiva christianorum, quod ipsa dei cognitio in qua christiani uniuntur, est simplicior et divinior quacumque dei cognitione quae in hoc mundo ab hominibus habetur; immo, ut verius dicamus, ipsa sola est vera et una et simplex dei cognitio.
Quaecumque enim alia dei cognitio discordat a communi christianorum cognitione, quae catholica fides nominatur, magis dicenda est error, quam dei cognitio.