Hic ostendit affligendi modum: et primo quia insidiose; secundo quia aperte, ibi, tetendit; tertio quia copiose, ibi, replevit me. Circa primum duo facit. Primo ponit insidias hostium: factus est mihi, Nabuchodonosor pugnans contra me ex insidiis, sicut ursus, in quo crudelitas, et leo, in quo potestas ejus designatur. Oseae 13: ego ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum.
Secundo excludit insidias, vel consilia ipsorum, quibus insidias hostium repellerent: semitas meas subvertit. Supra 2: posuit me desolatam, tota die maerore confectam. Tetendit. Hic ostendit, quod publice et patenter ipsam afflixit: et circa hoc tria facit. Primo ponit propositionem, arcum, judicium, vel exercitum hostium, quasi signum, ad quod omnes publice sagittant. Psalm. 7: arcum suum tetendit. Job 16: confregit me, et posuit me quasi signum ad sagittam.