Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
EPISTOLA CVII . Maximus et Theodorus Augustino renuntiantes quid ipsis coram responderit Macrobius ad ipsius litteras.
Domino beatissimo et venerabili multumque desiderabili patri AUGUSTINO MAXIMUS et THEODORUS, in Domino salutem.
0405 1. Ex praecepto Sanctitatis tuae ad episcopum Macrobium perreximus; ad quem cum litteras Beatitudinis tuae perferremus, primo negavit se ne eidem legerentur. Deinde aliquando ex nostra suggestione commotus, easdem sibi voluit recitari quibus relectis ait: «Non possum nisi ad me venientes suscipere, et iisdem fidem quam postulaverint dare.» Cum autem a nobis eidem diceretur quid de facto Primiani diceret, dixit se nuper ordinatum patris sui judicem esse non posse, sed in id quod a prioribus suis acceperit permanere. Quod necesse habuimus his litteris Sanctitati tuae significare. Beatitudinem tuam nobis Dominus custodiat, domine pater.