LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
Secundum quid faecunditas inest semini plantarum ?
Faecunditas vero plantarum non. est in solo semine, sed aliquarum melior faecunditas est in radice, sicut siluani : aliquarum aut melior foecunditas est in stipite, sicut vitis : aliquarum aut melior faecunditas est in semine : et illae notae sunt, et multorum generum. Quare autem quaedam plantae nulla omnino habent semina, quaedam autem proferunt semina inutilia et infecunda, quaedam utilia et foecunda, in sequenti post istum librum hujusmodi scientiae docebitur, ubi etiam causas dabimus hic inductae divisionis.
Earum autem quae in seminibus foecunditatem habent meliorem., quaedam faciunt germen suum in summo farinae suae, sicut cicer, faba, et glandes, nux, et avellanae, et muscatae, sicut dicitur, sunt ejusdem naturae. Quaedam autem germen producunt ex infimo farinae suae, sicut grana tritici et hordei et avenae, sicut oliva et allium. : allium tamen est de his quae in radice sua meliorem habent germinis sui virtutem, sicut etlilium, et quaedam alia hujusmodi. In quacumque autem parte incipit germen, in eadem parte constat quod sita est vis formativa, et ibi incipit opus suum, et residuum substantiae seminis trahit ad nutrimentum calidum partium plantae. Non autem diu germinat sursum planta, ubi statim acumine semen scindit, et inferius in terram porrigit formando radices ori plantae similes ex matrice terrae sugentes humorem qui suppleat defectum qui accidit ex parva quantitate seminis.
Omnes autem pullulationes seminum quae sunt acuta, pyramidalem figuram habentia, emittunt ex parte acuta : eo quod illuc pro certo major tendit impetus caloris naturalis, et basim dividit in capillares radices intendentes quantitatem nutrimenti attracti in theca majoris capacitatis reponere, ut statim arescat si superveniat terrae ariditas : et quia omne semen hoc modo aperitur superius, et emittit farinae suae substantiam in primam sui generis pullulationem, et divaricat basim suam, et radices suas capillares per quas thecam suam implet nutrimento humido secundum actum, ideo omne semen in esse suo singulari, quando fructi flcat, moritur, et nisi moriatur, numquam fructificabit. Sic autem pullulans corrumpitur quidem in esse seminis, sicut dictum est : quoniam esse seminis est esse potentiale : sicut enim ovum ni-
hil completum est in esse naturae, et ideo per actum naturae perficitur, quando producitur ex eo animal, sic etiam semen nihil completum est in esse naturae, sed potentia est planta, aut id in quo est planta secundum potentiam : neque enim potest dici planta, vel non planta, eo quod dicit illud quod potentia est planta, et non secundum actum est planta : neque proprie est animatum, aut inanimatum, quoniam animam non habet ut actum sui, sed habet animam ut artificiatum in quo intrinsecus esset artifex movens ipsum ad esse artificiatum : in quo perfectius est opus naturae quam artis, quia opus naturae habet motorem intra se moventem : opus autem artis suum extra se habet motorem.
Haec igitur est dispositio seminum et fructuum secundum naturam. Quare autem quaedam plantae faciunt semina inutilia ad fructificandum, in sequenti libro determinabitur : nunc enim de saporibus succorum et fructuum dicendum esse videtur.