IN EODEM FESTO
DEDICATIONIS.
Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Apoc. XXI, 5.
Nota, quod quadruplex est thronus. Thronus gratias, misericordias, justitias, et glorias. In quolibet Dominus sedens, nova facit omnia. In primo quievit, in secundo tortus est, in tertio sedebit in die judicii et in morte cujuslibet hominis, in quarto regnat.
I. Thronus gratias est Beata Virgo Maria. Unde Luc. I, 28 : Ave Maria gratia plena. Unde Apostolus ad Heb. IV, 16 : Adeamus cum fiducia ad thonum gratiae, scilicet Beatas Marias, quas est thronus Salomonis eburneus. Cum fiducia : quia propter nos regina facta est. Item, introducta est in cellam vinariam . Tamen dicebat : Vinum non habent , tamquam ad eam pertineret.
Hic fecit Dominus nova, scilicet, quod filia est mater patris, quod mater permansit virgo, quod Deus factus est homo.
II. Secundus thonus misericordias est beata Crux. Ibi misericordia superexaltavit judicium. Unde Bernardus : " Vi-" scera Domini misericordia affluunt, nec " desunt foramina per quas effluant. " Ibi enim miserius est latroni, Joanni, matri. Joanni, cui talem dedit matrem, et toti generi humano.
Hic etiam fecit nova, scilicet, quod pauper pauperem ditavit, id est, latronem, cui regnum dedit : pro crucifixoribus oravit, moriens mortem superavit.
III. Tertius thronus est justitiae, scili- cet potestas judiciaria in ultimo adventu quando corpora suscitabit, humiles exaltabit, se manifestabit : ibi justus et iniustus apparebunt.
Faciet ibi nova, quia omnes malos et bonos a se invicem dividet, corpora gloriosa et immortalia resuscitabit, unumquemque secundum justitiam remunerabit.
IV. Quartus thronus est gloria?. Post judicium ibi sedebit, quando reformabit corpus humilitatis nostras configuratum corpori claritatis su ae .
Ibi etiam nova faciet, ibi in atriis domus Dei florebunt Sancti .