IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum scutum, cujus una medietas est alba, et alia nigra, debeat dici album, vel nigrum
Joan. de Mag. hic quoest. 3. dub. 1.
Quod alterum, probatio. Nam 4. Topicor. cap. 2. quod est in genere, est in aliqua ejus specie, cum genus nihil aliud sit realiter quam suae species, sed tale scutum potest dici coloratum,sed non est coloratum aliquo medio colore ; ergo vel dicetur album, vel nigrum.
Item, quod inest parti alicujus totius, denominat totum. Nam homo dicitur crispus, cum tamen crispitudo sit solum in capite ; ergo multo fortius quod inest medietati alicujus, totum denominabit.
Item, Aristoteles dicit in 5. Physic. contex. 7. quod homo sanatur, quia thorax ejus sanatur. Ergo eadem ratione scutum potest dici album ; quia ejus media pars est alba.
Ad oppositum, qua ratione hujusmodi corpus diceretur album, eadem ratione diceretur nigrum. Et sic idem simul, et semel a duobus contrariis denominaretur.
Ad quaestionem dicendum, quod tale corpus de necessitate altero istorum quatuor modorum se habebit; vel enim dicetur album, et nigrum, vel neque album, neque nigrum ; vel secundum quid nigrum, et simpliciter album ; vel secundum quid album, et secundum quid nigrum. Primum est impossibile, quia tunc contraria simul eidem inessent. Nec secundum, quia ponitur quod una ejus medietas sit alba, et nigra. Nec tertio modo, quia non est major ratio, quare tale corpus dicatur simpliciter album, et secundum quid nigrum, quam e converso: ergo oportet, quod dicatur secundum quid album, et secundum quid nigrum.
Ad primum argumentum cum dicitur : Illud quod est in genere, est in aliqua ejus specie, dico, quod illud quod est in genere, sicut homo in animali, de necessitate est in aliqua ejus specie. Sed tamen illud quod denominatur ab aliquo genere, non oportet quod simpliciter ab aliqua ejus specie denominetur, sed secundum quid ab una, et secundum quid ab alia.
Ad aliud dicendum, quod quaedam sunt accidentia, quae determinant partes in toto, sicut crispitudo in homine determinat sibi caput, et quod inest isto modo parti, potest totum denominare. Sed quaedam accidentia non determinant sibi aliquam partem in toto, et quando tale accidens inest parti, non oportet quod denominet lotum, et talia accidentia sunt album, et nigrum.
Sed si dicatur, quod sive accidentia determinent partem in toto, sive non, semper videtur quod processus a parte ad totum, vel a den minatione quae fit a parte, ad denominationem totius, causet secundum quid, et simpliciter. Unde hic videtur esse fallacia secundum quid, et simpliciter : Est crispus secundum caput ; ergo est crispus, quia denominatio secundum partem est secundum quid, respectu denominationis totius.
Dicendum quod hic non est secundum quid, et simpliciter, Est crispus secundum caput: ergo est crispus. Nam ratio secundum quam praedicatum attribuitur subjecto in antecedente, non est secundum quid, respectu rationis, qua praedicatum attribuitur subjecto in consequente. Unde non secundum plus fit determinatio, dicendo, Homo est crispus, quam dicendo, Homo est crispus secundum caput, et hoc est ex natura speciali ejus, quod dico crispus.
Ad tertium dicendum, quod ratio accipit falsum. Nam si homo posset dici sanus, quia sanatur secundum thoracem, eadem ratione posset dici infirmus, si infirmaretur secundum caput, vel secundum oculum. Et tunc unus, et idem posset dici sanus, et aeger. Sed Aristoteles 5. Physic. contex. 1. intendit ibi, quod aliquid potest inesse parti alicujus totius ; et aliquid potest inesse alicui toti primo: et aliquid potest inesse alicui per accidens. Unde non intendit, quod ista habitudo sit bona simpliciter : Pectus sanatur ;ergo homo sanatur.
Quod autem secundum quod non determinatur quid syllogismus, aut quid Elenchus secundum diminutionem fuerit rationis. Nam Elenchus est contradictio ejusdem et unius, non nominis, sed rei ;et nominis non synonymi, sed ejusdem his quoe data sunt ex necessitate, non connumerato, quod erat in principio secundum idem, et ad idem, et similiter, et in eodem tempore. Cap. 3. primi hujus.