In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Resolvit quoad primum articulum non repugnare naturam rationalem assumi, et non frui, et quoad secundum articulum naturam non natam frui, assumi posse.
Ad quaestionem igitur, quantum ad primum articulum concedo, quod non includit contradictionem naturam natam frui uniri Verbo hypostatice, et non frui eo, et hoc si ponatur posse assumi sine habitu creato , sicut ponit opinio improbata. Si autem poneretur, quod necessario ad hoc quod assumeretur, oporteret quod haberet actu habitum gloriae, hujusmodi necessitatem non video propter rationem positam contra opinionem praedictam.
Quantum etiam (n) ad secundum articulum, concedo rationem factam contra opinionem, quia natura creata potest dependere non tantum dependentia causati ad causam, sed dependentia hypostasibilis ad hypostasim, quia non habet aliquid in se per quod repuguet sibi sic dependere. Et Verbum potest terminare istam dependentiam, quia etsi non sit in eo distincta ratio hypostasis et personae, tamen ita perfecte habet quidquid requiritur ad personam et hypostasim, ut terminet, sicut si non esset persona.