QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Ponuntur quinque argumenta contra conclusionem positam, suadentia substantias separatas secundum suas quidditates pro nunc posse a nobis intelligi.
Contra ista, primo contra positionem in se per quinque rationes. Prima talis est : Omnes homines natura scire desiderant. 1. Met. ergo maximam scientiam maxime desiderabunt. Ita arguitur in eodem primo : Maxima scientia est circa maxime scibilia, quae sunt can sae primae et prima principia, quia per haec alia sciuntur, non e converso, ibidem in primo ; ergo scientia primarum causarum maxime naturaliter desiderabitur ab homine; desiderium naturale non est ad impossibile 1. Metaph. comment. 1. tunc enim esset frustra; ergo, etc. Idem 10. Ethic. cap. 10. probat Philosophus, quod felicitas hominis consistit in speculatione veritatis, et concludit in fine capituli, quod sapiens erit utique felicissimus, et secundum ipsum in 6. ejusdem cap. 8. sapientia est circa altissimas causas: ergo in speculatione altissimarum causarum maxime consistit felicitas hominis. Ad felicitatem autem, cum sit finis proprius hominis, non est impossibile homini attingere, quia 2. hujus t. com. 8. dicitur quod nullus conabitur ad terminum non futu rus venire, et natura dedit sibi necessaria ad attingendum huncfinem, sicut probari habet ex commento 50. 2. Coeli et Mundi, de stellis.
Ad istas duas respondetur, quod possibile est hominem scire scientiam maxime scibilem pro prima ratione, et speculari altissimas causas pro secunda, non tamen in hac vita, sicut omnes desiderant beatitudinem secundum Augustinum 13. de Trin. c. 3. ad quam non possunt in hac vita pertingere.
Contra, illa felicitas de qua loquitur Philosophus in 10. Ethic. cap. 10. haberi potest in hac vita, dicit enim : Quare erit utique felicitas speculatio quaedam, opus autem erit, et prosperitate exteriori, et oportet corpus smtum esse, et cibum, et reliquum famula tum existere, etc. Certum est haec non haberi nisi in vita ista. Item, non est certum ex intentione Philosophi quod posuerit aliquam aliam vitam, quia in diversis locis, 2. de Anima. t. c. 21. et 12. hujus, t. c. 17. videtur loqui dubitative. Sed certum est secundum ipsum felicitatem esse finem hominis, et per consequens possibilem attingi: ergo haec debet poni in aliquo statu, quem certum est ipsum certitudinaliter posuisse. Item, potentia improportionabilis alicui objecto non potest, per aliquem habitum sibi advenientem, cognoscere per se illud objectum ; ergo si potentia intellectiva animae conjunctae, sit improportionabilis: ergo quidditati substantiae separatae, per nullum habitum quem recipiet, cum eadem manebit separata, poterit fieri proportionabilis; ergo intellectus separatus non cognoscet substantias illas separatas. Probatio majoris, omnis habitus receptibilis in aliqua potentia, vel respicit pro objecto proprio, objectum illius potentiae, si sufficit ad eliciendum omnes actus illius potentiae in ratione proximi principii formalis elicitivi, aut aliquod particulare contentum sub objecto potentiae, sicut patet de diversis habitibus potentiae intellectivae, sed nullus habitus respiciens pro objecto aliquid improportionabile potentiae, poterit recipi in tali potentia.
Item, si intellectus separatus cognosceret aliquod objectum per se, quod modo non potest cognoscere, ut quidditatem talium substantiarum ; ergo non erit eadem potentia, quia ejusdem potentiae est idem objectum, 2. de Anima, text. c. 33. Item, contra positionem tertiam sic, Philosophus in 2. hujus text. c. 8. arguit sic : Si fines essent infiniti nullum esset agens per intellectum. Haec consequen tia non valet, nisi agens per intellectum intenderet non solum proximum finem, sed omnes fines essentialiter ordinatos. Si haec propositio sumpta in argumento
Philosophi est vera, et nullum agens per intellectum intendit agere propter finem, quem non cognoscit: ergo omne agens per intellectum cognoscit non solum proximum finem, sed omnes fines essentialiter ordinatos, et ita ultimum. Si ergo non possit illum cognoscere, non erit agens per intellectum, quod est inconveniens Philosopho. Item, quarto sic, in 2. hujus, text. comment. 13. arguit sic : Si causae essent infinitae, nihil esset cognoscere, et consimilem consequentiam facit 1. Physicorum text. com. 35. contra Anaxagoram. Haec consequentia non valet, nisi ad cognitionem cujuscumque oporteret cognoscere omnes causas ejus; ergo si non contingat intelligere primam causam, quae est maxime causa cujuslibet effectus, nullum effectum contingeret cognoscere.
Item quinto sic, veritas aut est conformitas rei ad propriam mensuram, aut non est sine illa; ergo si contingat cognoscere veritatem alicujus rei naturalis, possibile erit intelligere conformitatem illius rei ad propriam mensuram. Ista mensura est idea in mente divina, conformitatem autem ad hanc ideam non convenit intelligere, nisi hac intellecta, cum relatio non intelligatur absque termino: ergo si aliqua veritas est a nobis intelligibilis, per consequens et idea. Confirmatur per Augustinum 83. Quaestionum, q. 46. Non est verisimile, aut nullos sapientes fuisse ante Platonem, aut res quas Plato ideas vocavit non intellexisse, si quidem in eis tanta vis constituitur, ut nisi illis intellectis sapiens esse non possit secundum priorem positionem.