Theophylactus. In gentilium locis moram dominus facere non volebat, ne occasionem Iudaeis daret ut transgressorem legis eum aestimarent, quod se gentibus admiscebat; et ideo confestim revertitur; unde dicitur et iterum exiens de finibus tyri, venit per sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos. Beda.
Decapolis est regio decem urbium trans iordanem ad orientem contra Galilaeam.
Quod ergo dicitur quod dominus venit ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos, non ipsos fines Decapolis intrasse significat, neque enim mare navigasse dicitur; sed potius ad mare usque venisse atque ad ipsum pervenisse locum qui medios fines Decapolis longe trans mare positos respiciebat.
Sequitur et adducunt ei surdum et mutum, et deprecabantur eum ut imponat illi manum. Theophylactus. Quod recte post daemoniaci liberationem ponitur: ex Daemonio enim talis passio erat.
Sequitur et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculam eius. Chrysostomus. Seorsum a turba oblatum surdum et mutum apprehendit, ut divina miracula non faceret manifeste, instruens nos vanam gloriam eicere, et tumorem: nihil enim est ex quo aliquis sic miracula operetur, sicut si humilitatem colat, et modestiam sequatur. Misit vero digitos in auriculam, potens verbo sanare, ut ostenderet quod divina virtute ditatum erat corpus divinitati unitum, et operatio eius. Quia enim propter transgressionem Adae, natura humana multam incurrerat passionem, ac membrorum, et sensuum laesionem, veniens christus in seipso perfectionem demonstravit humanae naturae; et propter hoc digitis aures aperuit, et sputo loquelam dedit; unde sequitur et expuens tetigit linguam eius. Theophylactus.
Ut scilicet ostenderet quod omnia membra sacri corporis eius divina existunt et sancta; sicut et sputum, quod vinculum linguae dissolvit. Etenim omne sputum superfluitas est; sed in domino omnia divina fuerunt.
Sequitur et suspiciens in caelum ingemuit, et ait: ephphetha, quod est adaperire.
Beda. Suspexit quidem in caelum, ut inde mutis loquelam, inde auditum surdis, inde cunctis infirmantibus medelam doceret esse quaerendam. Ingemuit autem, non quia ipsi opus esset cum gemitu aliquid petere a patre, qui cuncta petentibus donat cum patre; sed ut nobis gemendi daret exempla, cum vel pro nostri, vel pro nostrorum erratibus proximorum supernae pietatis praesidia invocamus. Chrysostomus.
Simul etiam ingemuit, nostram causam suscipiens in seipso, et naturae misertus humanae, videns miseriam in quam humanum genus inciderat. Beda.
Quod ait ephphetha, idest adaperire, ad aures proprie pertinet: aures enim ad audiendum aperiendae, lingua vero, ut loqui posset, a retinaculis erat suae tarditatis solvenda; unde sequitur et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte: ubi utraque natura unius et eiusdem christi manifeste distincta est. Suspiciens quidem in caelum, quasi homo deum deprecatus ingemuit; sed mox uno sermone quasi potens divina maiestate curavit.
Sequitur et praecepit illis ne cui dicerent.
Hieronymus. Per quod non in virtutibus gloriandum esse docuit; sed in cruce et humiliatione. Chrysostomus. Praecepit etiam miraculum occultare, ne ante tempus accenderet Iudaeos ad homicidium per invidiam perpetrandum. Hieronymus.
Civitas autem in monte posita, undique circumspecta abscondi non potest, et humilitas semper praecedit gloriam; unde sequitur quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant. Theophylactus.
Docemur autem ex hoc cum alicui beneficia elargimur, minime applausus, et laudes petere; cum vero accepimus beneficia, benefactores praedicare et laudare, quamvis nolint. Augustinus de cons. Evang.. Si autem sciebat eos (sicut ille qui notas habebat et praesentes et futuras hominum voluntates) tanto magis praedicaturos, quanto magis ne praedicarent eis praecipiebat; ut quid hoc praecipiebat, nisi pigris volebat ostendere quanto gaudiosius, quanto ferventius eum praedicare debeant, quibus iubet ut praedicent, quando illi qui prohibebantur, tacere non poterant? Glossa. Ex praedicatione autem salvatorum a christo, crescebat admiratio turbarum, et confessio beneficiorum christi; unde sequitur et eo amplius admirabantur dicentes: bene omnia fecit; hoc scilicet, surdos fecit audire, et mutos loqui.
Hieronymus.
Mystice autem tyrus interpretatur angustia, et significat Iudaeam, cui dominus dicit: coangustatum est stratum, a qua transfert se ad gentes alias. Sidon venatio interpretatur.
Fera autem indomita nostra natio est, et mare, quod fluctuosa volubilitas est. Inter medios autem fines Decapoleos, quod interpretatur Decalogi mandata, salvator ad salvandas gentes venit. Genus autem humanum per multa membra, quasi unus homo varia peste absumptus, enumeratur in protoplasto: caecatur dum male videt, surdus fit cum audit, obmutescit cum loquitur.
Deprecantur autem eum, ut imponat illi manum, quia incarnatum fore dominum multi iusti et patriarchae cupiebant et optabant. Beda. Vel surdus et mutus est qui nec aures audiendi verba dei habet, nec os aperit pro loquendis; quales necesse est ut hi qui loqui iam, et audire divina eloquia didicerunt, domino sanandos offerant. Hieronymus. Seorsum autem semper a turbulentis cogitationibus, et actibus inordinatis, sermonibusque incompositis educitur qui sanari meretur.
Digiti autem, qui in aures mittuntur, verba, vel dona spiritus sunt, de quo dicitur: digitus dei est hic. Sputum autem divina sapientia est, quae solvit vinculum labiorum humani generis, ut dicat: credo in deum patrem omnipotentem, et reliqua. Suspiciens autem in caelum ingemuit, idest gemere nos docuit, et in caelum thesauros nostri cordis erigere: quia per gemitum compunctionis intimae frivola laetitia carnis purgatur.
Apertae sunt autem aures ad hymnos et cantica et Psalmos. Solvit linguam, ut eructet verbum bonum, quod non possunt nec verbera cohibere.