Supra posuit descriptionem fidei, hic ostendit eam per exemplum.
Et circa hoc facit duo.
Primo enim in generali manifestat propositum suum; secundo in speciali, ibi fide intelligimus.
Quantum ad primum sic continuatur: sic ergo describo et commendo fidem, nec hoc est de novo, in hac enim, scilicet fide, senes, id est sancti patres, testimonium consecuti sunt, id est, crediderunt, et per fidem instituti sunt. Gen. XV, 6: credidit Abraham deo, et reputatum est illi ad iustitiam.
Ps. Cxv, 1: credidi propter quod locutus sum. Inter omnes autem patres veteris testamenti, illi duo specialiter, scilicet David et Abraham, habent testimonium fidei.
Fide intelligimus, etc.. In speciali declarat per exempla antiquorum.
Et primo quantum ad id quod crediderunt et docuerunt; secundo quantum ad id quod fecerunt, ibi fide Abel; tertio quantum ad id quod passi sunt, ibi alii autem distenti sunt.
Doctrina autem in veteri testamento duplex fuit. Una aperte posita; alia vero sub velamine figurarum et mysteriorum velata fuit. Prima de unitate dei et creatione mundi; secunda de mysterio incarnationis et reparationis. Unde sicut ipsi in memoriam creationis colebant sabbata, ita nos in memoriam resurrectionis servamus dominicam.
Quantum ergo ad doctrinam de mundi creatione, dicit fide intelligimus, etc.. Quod potest dupliciter legi: uno modo, quod verbo dei sit ablativi casus. Et est sensus: nos sicut antiqui, fide, id est per doctrinam fidei, scilicet veteris testamenti Gen. I, 3: dixit deus: fiat, etc., Ps. XXXII, 9: ipse dixit, et facta sunt, intelligimus saecula esse aptata, id est disposita, verbo dei, id est, per imperium dei. Hoc autem pertinet ad fidem, quod scilicet hoc intelligimus, quia cum fides sit de invisibilibus, etiam saecula facta sunt de invisibilibus, scilicet de materia prima, quae nuda et privata omni forma invisibilis est, et omni specie et dispositione carens.
Ideo dicit ut ex invisibilibus visibilia fierent.
Sed hoc est satis ruditer dictum, licet sit verum.
Secundo modo, quod verbo sit dativi casus.
Et tunc est sensus: intelligimus per fidem ut prius saecula essent aptata, id est, convenientia et correspondentia verbo, ut ex invisibilibus, etc..
Propter quod sciendum est, quod verbum dei est ipse conceptus dei, quo seipsum et alia intelligit. Deus autem comparatur ad creaturam, sicut artifex ad opus suum. Hoc autem videmus quod artifex, illud quod producit extra, producit in similitudinem conceptus sui. Unde facit domum in materia ad similitudinem domus, quam in mente sua formavit; quod si domus extra conveniat domui praeconceptae, est opus debito modo ordinatum; si non, non. Quia vero tota creatura optime disposita est, utpote producta ab artifice, in quo non potest cadere error, vel aliquis defectus, ideo plenissime secundum modum suum convenit divino conceptui. Unde boetius de consolatione: pulchrum pulcherrimus ipse mundum mente gerens, similique imagine formans. Ideo dicit intelligimus fide saecula, id est, totam universitatem creaturae, aptata, id est, convenienter respondentia, verbo, id est conceptui dei, sicut artificiatum arti suae. Eccli. I, 10: effudit illam, scilicet sapientiam suam, super omnia opera sua.
Sequitur ut ex invisibilibus, etc..
Sed quia apud antiquos communis animi conceptus erat, quod ex nihilo nihil fit, II physicorum, ideo quando videbant aliquod novum opus, dicebant quod esset factum ex aliquibus invisibilibus. Unde vel ponebant quodlibet esse in quolibet, sicut empedocles et Anaxagoras: de quo nihil ad praesens; alii vero latitationem formarum, sicut ipse Anaxagoras; alii ab ideis, sicut Plato; alii ab intelligentia, sicut Avicenna. Unde secundum omnes istos visibilia facta sunt ex invisibilibus rationibus idealibus.
Nos autem dicimus secundum modum praedictum, quod ex invisibilibus rationibus idealibus in verbo dei, per quod omnia facta sunt, res visibiles sunt productae. Quae rationes, et si realiter idem sunt, tamen per diversos respectus connotatos respectu creaturae differunt secundum rationem. Unde alia ratione conditus est homo, et alia equus, ut dicit Augustinus in libro LXXXIII quaestionum.
Quaestionum.
Sic ergo saecula aptata sunt verbo dei, ut ex invisibilibus rationibus idealibus in verbo dei, visibilia, id est omnis creatura, fierent.
Omnia autem ista verba expresse sunt contra Manichaeos. Ipsi enim dicunt, quod non est curandum quid homo credat, sed tantum quid faciat. Sed apostolus principium omnis operis ponit fidem; unde dicit, quod est substantia, id est fundamentum. Sine fide ergo frustra sunt opera.
Item dicunt, quod non est credendum nisi unde habetur ratio. Contra quod dicit non apparentium.
Item damnant vetus testamentum, dicentes quod a malo principio, scilicet a diabolo, conditum sit. Contra quod dicit, quod in hac fide testimonium consecuti sunt senes.
Deinde cum dicit fide Abel, etc., ostendit quid patres antiqui fecerunt.
Et primo hoc ostendit de patribus qui fuerunt ante diluvium; secundo de patribus, qui fuerunt ante legem, ibi fide qui vocatur Abraham; tertio de his, qui fuerunt sub lege, ibi fide Moyses.
Ante diluvium fuerunt tres specialiter deo accepti, scilicet Abel, enoch, Noe.
Primo ergo ponit fidem Abel; secundo fidem enoch, ibi fide enoch; tertio fidem Noe, ibi fide Noe.
De Abel autem ostendit quid per fidem fecerit, et quid inde consecutus sit.
Per fidem Abel obtulit sacrificium. Unde sicut confessio est testimonium fidei interioris, ita ex cultu exteriori in sacrificio commendatur fides eius. Et ex eo quod obtulit sacrificium electum, quia de primo genitis gregis et de adipibus eorum, ostenditur electa fides eius. Optimum enim sacrificium signum fuit electae fidei et probatae. Mal. I, V. 14: maledictus fraudulentus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile domino. De sacrificio autem cain nulla fit mentio quantum ad excellentiam, sed solum, quod obtulit de fructibus terrae.
Dicit ergo, quod Abel fide obtulit plurimam hostiam, non quantitate, sed pretiositate, quam cain, id est, meliorem hostiam obtulit quam cain, scilicet deo, quia ad honorem dei. Aliter enim non placuisset deo.
Glossa dicit fide plurima, sed hoc non habetur in Graeco, quia plurima est ibi accusativi casus; quod patet ex modo loquendi, qui est comparativus, nisi dicatur: fide plurima, id est, meliore et praestantiore quam cain obtulisse, quia ut dictum est, sacrificium exterius signum fuit fidei interioris.
Ex fide autem duo consequuntur, unum in vita, scilicet testimonium iustitiae.
Unde dicit consecutus est testimonium esse iustus, scilicet per fidem. Matth. XXIII, 35: a sanguine Abel iusti, etc.. Tamen non propter hoc testimonium christi dicit ipsum consecutum fuisse testimonium iustitiae, quia non intendit hic introducere nisi auctoritates veteris testamenti, scilicet propter id quod dicitur Gen. IV, 4: respexit dominus ad Abel et ad munera eius; quia respectus domini est specialiter super iustos. Ps. XXXIII, 15: oculi domini super iustos.
Et hoc, testimonium perhibente deo muneribus eius. Quod forte fuit, quia igne caelesti incendebantur munera. Et hoc fuit respectus dei. Prius tamen respexit ipsum offerentem, quam oblationem eius, quia ex bonitate offerentis acceptatur oblatio, quae non est sacramentalis, quia sacramentalem bonitatem non immutat malitia ministri: quantum autem ad offerentem, ut sibi prosit oblatio, requiritur bonitas in ipso.
Aliud testimonium consecutus est post mortem.
Unde dicit et per illam defunctus adhuc loquitur, quia, ut dicit Glossa, post mortem adhuc commendatur fides eius, quia datur nobis materia loquendi de ipso, ut de fide eius, et patientia, demus exempla ad exhortandum alios ad patientiam.
Sed haec non est intentio apostoli, quia omnia, quae accepit hic sumit ex Scripturis.
Unde intelligitur de eo quod dicitur Gen. IV, V. 10: vos sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Infra XII, 24: melius loquentem quam Abel. Hoc enim accepit per illam, id est, per meritum fidei, quod defunctus, id est, sanguis defuncti, clamet ad deum et loquatur deo.
Deinde cum dicit fide enoch, etc., commendat enoch.
Et primo ponit intentum suum; secundo probat, ibi et non inveniebatur.
Non facit autem apostolus mentionem de operibus eius, quia Scriptura modicum loquitur de hoc, sed tantum ostendit quid ei fecerit deus, quia fide, id est, per meritum fidei, translatus a conversatione huius vitae, in alia conservatur a morte. Unde dicit ne videret mortem. Gen. V, 24: non apparuit, quia tulit eum deus.
Et verum est, quod nondum est mortuus, sed tamen quandoque morietur, quia sententia, quam dominus primis parentibus peccantibus inflixit quocumque die comederis, etc., in omnes qui quocumque modo nascuntur ex Adam permanebit, sicut etiam in christo.
Ps. Lxxxviii, 49: quis est homo, qui vivet et non videbit mortem? mors autem duorum dilata est, scilicet enoch et eliae.
Et ratio est, quia doctrina veteris testamenti ordinatur ad promissa novi testamenti, in quo nobis spes vitae aeternae promittitur.
Matth. IV, 17: poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. Et ideo data sententia mortis voluit dominus ducere homines in spem vitae; quod fecit in patribus utriusque status, scilicet naturae, legis et gratiae.
Unde in primo statu dedit spem evadendi necessitatem mortis, et hoc in enoch; in lege, in elia; in tempore gratiae, in christo, per quem datur nobis effectus huius promissionis.
Et ideo alii morientur, sed christus resurgens ex mortuis iam non moritur. Sed duo primi morientur per Antichristum. Sic ergo translatus est ne videret mortem, non solum ut non sentiret mortem, et hoc in illa generatione.
Deinde cum dicit et non inveniebatur, etc., probat quod hoc habuit per meritum fidei et primo probat quod translatus est; secundo quod hoc propter fidem habuit, ibi ante translationem enim.
Et primum probat per auctoritatem Gen. V, 24, quam sub aliis verbis ponit, quia ibi dicitur non apparuit, quia tulit eum deus, hic autem dicit et non inveniebatur, quia transtulit eum deus. Et idem est sensus. Sap. IV, 10: placens deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est. Sicut enim conveniens fuit quod homo propter peccatum expelleretur de Paradiso, ita quod iustus introduceretur. Iste enim per seth septimus ab Adam optimus fuit, sic Lamech per cain septimus ab Adam pessimus fuit, utpote qui contra naturam primus introduxit bigamiam.
Deinde cum dicit ante translationem, probat quod propter meritum fidei fuerat translatus, quia antequam transferretur, dicit de ipso Scriptura, quod ambulavit cum deo, quod est consentire et placere deo, propter hoc autem tulit eum deus; sed sine fide impossibile est ambulare cum deo, et deo placere, ergo, etc..
Totam istam rationem quantum ad praemissas ponit. Et primo maiorem, quia habuit testimonium ante translationem placuisse deo, et ideo, transtulit eum deus. Eccli. XLIV, 16: enoch enim placuit deo et translatus est in Paradisum, ut det gentibus sapientiam.
Quod autem placuerit ostendit Scriptura, quae dicit quod ambulavit cum deo. Mal. II, 6: in pace et aequitate ambulavit mecum. Ps. C, V. 6: ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
Minorem subdit, dicens sine fide autem impossibile est placere deo. Eccli.
C. I, 34 s.: bene placitum est illi fide. Rom.
C. III, 28: arbitramur iustificari hominem per fidem.
Probat autem minorem cum dicit accedentem ad deum oportet credere. Nullus enim potest deo placere, nisi accedat ad ipsum.
Iac. IV, 8: appropinquate deo, et appropinquabit vobis. Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum et illuminamini. Sed nullus accedit ad deum nisi per fidem, quia fides est lumen intellectus.
Ergo nullus potest deo placere nisi per fidem. Accedentem autem per fidem oportet credere domino.
Sicut enim videmus in quolibet motu naturali, quod oportet quod mobile ex motu duo intendat ne motus sit frustra, scilicet aliquem certum terminum et certam causam, quare moveatur, prius autem est terminus, quam effectus motus consequatur, sic etiam in motu quo aliquis accedit ad deum, terminus motus est ipse deus. Unde dicit oportet credere accedentem, quia est. Quod dicit propter eius aeternitatem. Ex. III, 14: qui est, misit me.
Secundo quod sciat, quod deus habeat providentiam de rebus. Aliter enim nullus iret ad ipsum, si non speraret aliquam remunerationem ad ipso. Unde dicit et inquirentibus se remunerator sit. Is. XL, 10: ecce dominus veniet, ecce merces eius cum eo.
Merces autem est illud quod homo quaerit in labore. Matth. XX, 8: voca operarios, et redde illis mercedem. Quae merces nihil est aliud quam deus, quia nihil extra ipsum debet homo quaerere. Gen. XV, 1: ego protector tuus sum et merces tua magna nimis.
Deus enim nihil aliud dat nisi seipsum. Ps.
XV, 5: dominus pars haereditatis meae et calicis mei. Thren. III, 24: pars mea dominus, dixit anima mea, etc.. Et ideo dicit remunerator est inquirentibus eum. Non aliud.
Ps. Civ, 4: quaerite dominum et confirmamini, quaerite faciem eius semper.
Sed numquid duo haec sufficiunt ad salutem? respondeo. Dicendum est quod post peccatum primi parentis, nemo potuit salvari a reatu culpae originalis, nisi per fidem mediatoris; sed ista fides diversificata est quantum ad modum credendi secundum diversitatem temporum et statuum. Nos autem quibus est tantum beneficium exhibitum, magis tenemur credere, quam illi qui fuerunt ante adventum christi: tunc etiam aliqui magis explicite, sicut maiores, et illi quibus facta fuit aliquando revelatio specialis. Illi etiam, qui sub lege, magis explicite quam ante legem, quia data fuerunt eis aliqua sacramenta, quibus quasi per figuram repraesentabatur christus; sed gentiles, qui fuerunt salvati, sufficiebat eis, quod crederent deum esse remuneratorem, quae remuneratio non fit nisi per christum.
Unde implicite credebant in mediatorem.
Contra autem illud quod dicit, quod oportet credere quod deus est, instatur, quia dictum est supra, quod creditum non potest esse scitum, nec visum, deum autem esse, est demonstratum.
Respondeo. Dicendum est, quod de deo potest multipliciter haberi notitia. Uno modo per christum, inquantum scilicet est pater unigeniti et consubstantialis, et alia quae specialiter christus de deo patre et filio et spiritu sancto docuit, quantum ad unitatem essentiae, et trinitatem personarum. Et hoc tantum est creditum, nec in veteri testamento fuit explicite creditum nisi a maioribus tantum.
Secundo modo, quod solus deus colendus est, et sic etiam erat creditum a Iudaeis.
Tertio modo, quod est unus deus, et hoc notum est etiam ipsis philosophis, et non cadit sub fide.
Deinde cum dicit fide Noe, ostendit quid Noe fecit per fidem et quid inde consecutus est, ibi et iustitiae.
De ipso autem narrat quinque, quae fecit.
Primo quod dictis dei credidit de futuro iudicio, quod tamen nondum videbatur. Unde dicit fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur, supple: crediderat.
Secundo ex fide timuit. Fides enim est principium timoris. Eccli. XXV, 16: timor dei initium dilectionis eius, fidei autem initium agglutinandum est ei, scilicet timori. Et ideo dicit metuens, scilicet diluvium promissum, quod tamen non videbatur. Ergo fides est de invisibilibus. Tertio mandatum dei implevit, faciendo arcam. Unde dicit aptavit arcam, id est, secundum dispositionem dei convenientem fecit. Quarto a deo salutem speravit. Unde dicit in salutem domus suae, id est, familiae suae, quia illi soli salvi facti sunt. I Pet. III, 20: pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam. Quinto ex hoc quod propter fidem praedictam fecit, damnavit mundum, id est, mundanos damnabiles ostendit. Revelatio autem sibi de fabricanda arca, responsum fuit desiderio eius et iustitiae, quae est per fidem.
Deinde cum dicit et iustitiae quae, ostendit quid per fidem consecutus est. Sicut enim post mortem alicuius aliquis succedit in haereditatem eius, sic etiam quia a principio mundi non totaliter defecerat iustitia in mundo, quia adhuc durabat mundus, sed in diluvio quasi totus periit mundus, ideo ipse Noe quasi haeres factus est propter fidem suam, vel iustitiae, quae habetur per fidem; vel sicut patres sui iustificati fuerunt per fidem, ita ipse factus haeres est iustitiae per fidem, scilicet imitator per fidem paternae iustitiae.