Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
5. (( vers. 2.)) Si ergo sentis pressuras hujus mundi, etiam cum felix es, intellexisti te esse in torculari. Putatis enim, fratres mei, infelicitatem saeculi metuendam esse, et felicitatem non esse metuendam? Imo vero nulla infelicitas frangit, quem felicitas nulla corrumpit. Quomodo ergo, cavenda et timenda est ipsa corruptrix, ne te blandiendo seducat? Ne incumbas in baculum arundinis; nam et hoc scriptum 1059A est, quosdam incumbere in baculum arundinis. Noli te credere (IV Reg. XVIII, 21) ; fragile est quo niteris, frangitur et interimit te. Si ergo felicitate tibi iste mundus arrideat, in pressura te computa, ut dicas, Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi (Psal. CXIV, 3, 4) . Non dixit, inveni tribulationem, nisi quamdam quae latet: quaedam enim tribulatio quosdam in hoc saeculo latet, qui putant sibi bene esse, cum peregrinentur a Domino. Quamdiu enim sumus in corpore, inquit, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6) . Si a patre tuo homine peregrinareris, miser esses: a Domino peregrinaris, et felix es? Ergo sunt qui putant bene sibi esse. Qui autem intelligunt in qualibet circumfluentia copiarum et voluptatum, quamvis ad nutum cuncta deserviant, quamvis nihil molestum irrepat, nihil adversum terreat, tamen in malo se esse quamdiu peregrinantur a Domino; acutissimo oculo tribulationem et dolorem invenerunt, et nomen Domini invocaverunt. Talis est qui cantat in hoc psalmo. Quis est? Corpus Christi. Quis est iste? Vos, si vultis; nos omnes, si volumus; omnes filii Core, et omnes unus homo, quia unum Christi corpus. Quomodo non est unus homo, qui unum caput habet? Caput omnium nostrum Christus est: corpus illius capitis omnes nos sumus. Et omnes in hac vita in torcularibus sumus: si bene sapimus, jam ad torcularia venimus. Ergo in pressuris tentationum constituti, edamus hanc vocem, et praemittamus desiderium nostrum: Quam dilectissima sunt, inquit, tabernacula tua, Domine virtutum! Erat in tabernaculis quibusdam, id est, in torcularibus; sed desiderabat alia tabernacula, ubi nulla pressura est: in his illuc suspirabat, ab his in illa per desiderii canalem quodam modo defluebat.