CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod secundum Platonem sequitur, quod omnium bonorum sit una scientia.
Amplius autem omnium eorum quae sunt secundum unam Ideam sive formam, est una scientia, quia eadem sunt principia essendi et cognoscendi, sicut in principio Physicorum probatur. Dicit autem Plato quod omnium bonorum est forma una : et secundum hoc omnium, bonorum esset utique quaedam scientia una : nunc autem multae sunt : et quod minus videbatur, etiam eorum quae sunt sub uno praedicamento bona, non est scientia una, ut puta temporis sive quando boni. In bello quidem cognoscere bonum tempus, est scientiae militaris, in aegritudine etiam cognoscere bonum tempus in quo homo exerceatur secundum suorum laborum et officii, congruentiam, est scientiae quae dicitur exercitativa. Et hoc Graece significantius dicitur. In Graeco AdminBookmark tempus est in communi dictum. Carios autem vocatur tempus omnino congruum ad id quod est in tempore relatum. Ita locus in quo communiter locus dicitur. Diaeta autem dicitur ubi congruum. Cum. igitur scientiae sic multae sint, oportet diffinitiones scibilium multas esse et principia multa. Quorum autem diffinitiones diversae et principia, eorum non est una participatio unius formae.