Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
Quod hoc sacra mentum faciat omnia nostra communia tam in spiritualibus qnam in corporalibus.
Facit etiam omnia nostra communia tam in spiritualibus quam in corporalibus, ut vere impleatur in nobis quod de Ecclesia primitivorum scriptum est : Nec quisquam, eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat: sed erant illis omnia communia . Hoc enim vere est habitare fratres in unum, sicut dicit Psalmista, Psal. CXXXII, i : Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres inunum, ut scilicet nihil habeant a se invicem divisum. Qui enim ab unitate communitatis istorum membrorum divisi sunt, procul dubio interibunt, sicut dicitur, Osee, IV, 17 et 18 : Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum. Separatum est convivium eorum : fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus. Qui enim particeps est idolorum, non communi-
cat cum mensa Domini. 1 ad Corinth. x, 21 : Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. Unde refectionem sumens cum diabolo, communionem non habet cum mensa Domini : et ideo talis dimittendus est: quia suum convivium separatum est a communione sanctorum : quia delectatione malae concupiscentiae fornicatus est a Deo suo : et protectores ejus, qui sunt liberum arbitrium et voluntas, dilexerunt illicita, ex quibus Ierunt in opere sordis ignominiam. Hinc est quod Psalmista, Psal. xlix, 5, dicit: Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Quia Deus istam omnium bonorum nostrorum communionem super omnia sacrificia diligit. Hoc est quod alibi dicit Psalmista, Psal. CI, 23 : In conveniendo populos in unum, et reges .ut serviant Domino. Servitium enim nullum Deo acceptum est, nisi quod in unitate communionis sanctorum est : id enim quod sic in unam congregat communionem, amor est, non tantum congregativus, sed unitivus. Et de hac uniente charitate scriptum est, 1 ad Corinth.XIII, 5, quod charitas non quaerit quae sua sunt, sed quae aliorum. Glossa Augustini dicit: " Quia communi a propriis, non propria communibus anteponit. " Ex hac enim communione habet Ecclesia, ut omnibus satisfaciat in indulgentiis : quia quod uni deest, suppletur ex abundantiis aliorum : omnis enim abundantia est in Christi corporis communione, in qua sicut dicitur, ad Coloss. II, 3, omnes thesauri sapientiae ei scientiae Dei sunt absconditi. Hinc gratias agit Apostolus, 1 ad Corinth. i, 4 et seq, : Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quae data est vobis in Chri-sto Jesu, quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia: sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis : ita ut nihil desit vobis in ulla gratia : ibi enim commune meritum Christi, beatae Virginis, Angelorum, Patriarcharum, Apostolorum, Martyrum, et omne meritum electorum Dei: et ideo nullus ibi pauper invenitur : omnes enim, sicut dicitur, Eccli. xliv, 6, sunt divites in virtute, pulchritudinis studium habentes.
Haec communitas est thesaurus absconditus in agro Dominici corporis, sicut dicitur, Matth.XIII, 44 : Quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. Et de hoc dicitur, Sapient. VII, 11 : Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius. Hoc est quod Psalmista, Psal. lxxxix, 14, dicit: Repleti sumus mane misericordia tua : exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. Quia nullum bonum est, quod in hac communione non inveniatur : haec enim communio corporis Christi est thesaurus sapientiae Dei quae est Christus, sicut dicitur, Sapient. VII, 14 : infinitus thesaurus est hominibus : quo qui usi sunt, participes effecti sunt amicitiae Dei. Ex hac communione accipit indulgentias Ecclesia, sicut diximus, defectum unius supplens ex abundantiis aliorum. Unde, II ad Corinth. II, 10 : Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi.
Sic igitur communio sanctorum in corpore Dominico omnia nostra facit communia.