MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Et videtur, quod non debuit esse Nazareth.
1. David enim dictum est: De fructu ventris tui ponamsuper sedem tuam . ''Ergo videtur, quod potius in civitate David concipi debuit quam in Nazareth.
2. Item, Hoc videtur per Michaeam, qui dicit: ''Et tu, Bethlehem Ephrata , etc.
3. Item, Videtur per alium : 0 Judaea et Jerusalem, etc. Ergo videtur, quod ista annuntiatio debuit fieri in Jerusalem.
4. Item, Joannis, I, 46: A Nazareth potest aliquid boni esse? Quasi diceret: Bonum quod exspectamus, non venit a Nazareth, sed de Bethlehem : ergo, etc.
5. Item, Nulla prophetia videtur habere, quod Dominus concipiatur in Nazareth.
SI concedatur. Contra:
1. Egredietur virga de radice Jesse , etc. Ergo videtur prophetatum esse, quod Dominus in Nazareth concipi debuerit.
2. Item, Postquam dixerat Nathanael: A Nazareth potest, etc, Dominus quasi approbando et commendando dictum suum, ait: Ecce vere Israelita. Ergo videtur intellexisse, quod esset prophetia de Domino incarnando in Nazareth.