2. In Festo Inventionis pueri Jesu.
7. In Illatione Sanguinis Domini,
17. De beata Maria V. Lectio I.
71. In Translatione ss. Eleutherii, Pontiani et Anastasii.
74. In Translatione ss. Fortunati, Caii et Anthes.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Super Psalmos.
A. Gaude, Dei mater,
Quia Deus pater
Suscitavit filium
A mortuis, Jesum Christum.
R. Gaude, mater, virgo pia,
Speciosa tu Maria,
Item in hoc festo gaude,
In quo tua proles laude
De sepulchro resurrexit
Et de claustris vinctos vexit.
V. Quam gavisa tunc fuisti,
Suum vultum cum vidisti.
Ad Magnificat.
A De Magdalo peccatricem,
Narratur, ad primam vicem
Jesum perspexisse
Morte surrexisse,
Sed haec qui scripserunt,
Apte innuerunt,
Quod prima omnium
Vidit suum filium
Illa munda Dei cella,
Quae vocatur maris stella;
Haec est enim firma stola,
In qua mansit fides sola,
Dum quievit tumulatum
Corpus Jesu vulneratum.
Ad Matutinum.
Iavitatorium.
Alleluja, filius virginis
Resurrexit a mortuis,
Ipsum adoremus.
In 1. Nocturno.
Antiphona.
Jam surrexit tutis natus,
Magna laude coronatus,
Inde, virgo, gratulare,
Tuos servos consolare.
Responsoria.
1. Nemo unquam gaudio
Tanto exsultavit,
Virgo mater hodie
Quanto abundavit.
Ut ipsius filius
mortem superavit.
V. Hanc populus laudet
genetricem, quae modo gau-
det.
2. Caelum, terra et tu, mare,
Toto posse gratulare,
Gaudet clara maris stella,
Angelorum domicella,
Nam surrexit suus natus,
Peccatori cruciatus.
V. Nos, qui ejus indigemus,
Plus prae cunctis exultemus.
3. Plus quam omnes dilexisti,
Prima quoque perspexisti,
Virgo mater, tuum natum
Resurgentem laureatum.
V. Voce tua posce
nos caelis cernere posse.
In 2. Nocturno.
Antiphona.
Partu mater illibato
In bac die exsultato,
Jesum Christum, tuum natum,
Vide morte suscitatum.
Responsoria.
1. Virgo, mundi domina,
caelorum regina,
Te monemus gaudium
prece matutina,
Quod habebas pleniter
isto die festi,
Cum surrexit filius,
pro quo prius flesti;
V. Hinc a nobis fer peccatum
Propter tuum exsultatum.
2. Corpus Jesu dum quievit
In sepulchro, abolevit
Murmur fidem ab ovili,
Sed tu, virgo, spe subtili
Sola fidem sustulisti,
Surrecturum credidisti.
V. Hinc a nobis venerare,
Semper gaude et laetare.
3. Gaude, virgo virginum,
caelorum regina,
Jam surrexit filius
crucis de sentina,
Hunc pro nobis flagita,
rosa sine spina;
V. Resurrexit magna laude
Natus tuus, virgo, gaude.
In 3. Nocturno.
Antiphona.
Tibi nostrae dominae
digne decantamus,
Da per tuum gaudium,
quod jam memoramus,
Ut a nostris faecibus
omnes resurgamus.
Responsorio
1. Fide constantissima,
virgo, praedicaris
Cum cohorte dubia
neque aestimaris,
Ista die intime
es laetificata,
Prole dilectissima
morte suscitata.
V. Eja, tuis famulis,
virgo, miserere,
Praesens dele crimina,
quotquot commisere.
2. Ista die filius
tuus triumphavit,
Surgens namque tristia
cuncta superavit,
Nobis larga crederis
tanto de honore,
Ergo dona famulis
munus in amore ;
V. Quanto plus prae filiis
tua proles digna,
Dominabus omnibus
plus es tu benigna.
3. Te Mariam virginem,
matrem Jesu Christi,
Quae de omni macula
pura exstitisti,
Imploramus supplices,
nobis pia esto,
Fac nos tui filii
hoc laetare festo.
Tantum quod post obitum
illuc veniamus,
Ubi te cum filio
semper videamus.
V. Nobis, virgo nobilis,
nunc propitiare,
Tecum tuo gaudio
da nos exsultare.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Gaude, mater Domini,
virgo singularis,
Jam surrexit filius
tuus salutaris,
Nobis tuis famulis
hinc miserearis.
2. Ad sepulchrum angelus
adens protestatur,
Quod surrexit filius,
qui cruciabatur,
Inde tuus spiritus,
mater, jucundatur.
3. Ex adventu angeli
sunt custoditores
Facti velut mortui
ejus per terrores,
Quod de tua anima
evulsit dolores.
4. Cum in urbe referunt
mirum se vidisse,
Ad sepulchrum angelos
de caelo venisse,
Gloriaris filium,
virgo, surrexisse.
5. Visitando feminae
mane monumentum,
Quod abinde referunt
tibi gaudimentum,
Sed erat apostolis
hoc deliramentum.
Ad Benedictus.
A. Benedicta sis, Maria,
Jesu Christi mater pia,
Quae jam valde gratularis,
Quia natum conspiearis
De dolore evasisse
Et a morte surrexisse.
Ad Horas.
Ad Primam.
A. Jam exorto lucis sole
Adulescens albae stolae
Jesum vivum protestatur,
Inde mater jucundatur.
Ad Tertiam.
A. Gaude, virgo, lux caelorum,
Mater regis angelorum,
Ista die revivixit
Tuus natus, sicut dixit.
Ad Sextam.
A. Qui pro nobis tulit esse
Natus tuus, virga Jesse,
Jam potitus magna laude
Resurrexit, ergo gaude.
Ad Nonam.
A. Mortem vicit in hac luce,
Qui necatus est in cruce,
Tuque, mater, tristabare,
Virgo mater, nunc laetare.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Jam se sole inclinante,
Die quoque vesperante
Natus tuus, virgo pia,
Se duobus jam in via
Ostendebat surrexisse,
Qui tardabant credidisse ;
Primo ipsum cognoverunt,
Dum ad mensam accesserunt,
Sic et nobis, virgo, dona,
Ut agentes istic bona
Mereamur, quamvis rei,
Consedere mensae Dei.