Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Theologiam nostram habere pro objecto primo noto ens infinitum, quia iste est conceptus perfectissimus, quem possumus habere de eo quod est objectum Theologiae in se ; tamen non continet virtualiter habitum Theologiae, nec ut nobis notum continet eum. Quia tamen nostra Theologia de necessariis, est de. iisdem de quibus est Theologia in se, dicitur habere id ipsum pro subjecto, sed seclusa evidentia, quantum ad nos.
Ad primam quaestionem (a) de Theologia nostra dico, quod quando habitus est in aliquo intellectu habens evidentiam ex objecto, tunc primum objectum illius habitus ut est illius, non tantum continet virtualiter illum habitum, sed ut notum illi intellectui, continet ipsum habitum, ita quod notitia objecti in illo intellectu continet evidentiam habitus ut in illo intellectu, quia intellectus cognoscens tale objectum, potest elicere omnem conclusionem hujus habitus. In habitu vero non habente evidentiam ex objecto, sed causatum aliunde quam ab objecto noto, non oportet dare primum objectum ejus habens duas dictas conditiones, imo neutram oportet dare, quia perinde est habitui ut in hoc, ac si esset de contingentibus, quae neutro modo habent objectum primum. Tali ergo habitui non evidenti ex objecto datur subjectum primum, de quo primo noto, id est perfectissimo primo, id est immediate, cognoscuntur primae veritates habitus illius. Theologia autem nostra est habitus non habens evidentiam ex objecto, etiam illa quae est in nobis de Theologicis necessariis , non magis ut in nobis habet evidentiam ex objecto cognito quam illa, quae est de contingentibus: ergo Theologiae nostrae ut nostra est, non oportet dari objectum primum nisi primum notum, de quo noto immediate cognoscantur primae veritates. Illud primum notum est ens infinitum, quia iste est conceptus perfectissimus quem possumus habere de illo, quod est in se primum subjectum. Quod tamen neutram praedictarum conditionum habet, quia non continet habitum nostrum virtualiter in se, nec multo magis ut nobis notum, continet ipsum habitum: tamen quia Theologia nostra de necessariis est de eisdem, de quibus est Theologia in se, ideo sibi assignatur subjectum primum quoad hoc, quod est veritates continere in se, et hoc idem est subjectum Theologiae nostrae, quod est primum subjectum Theologiae in se: sed quia illud non est nobis evidens, ideo non continet istas ut nobis notum, imo non est nobis notum.
Si arguis, ergo non est primum objectum nostri habitus: respondeo, verum est, non est primum subjectum dans evidentiam ; sed subjectum primum continens omnes veritates, natum dare evidentiam, si ipsum cognosceretur. Et haec dicta sunt ad duas quaestiones de Theologia necessariorum.