In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(n) Quantum etiam ad secundum articulum, concedit Doctor absolute, quod quamlibet aliam naturam, quantumcumque infimam, potest assumere. Et dico plus, quod etiam posset assumere ita perfecte naturam Luciferi, sicut et naturam hominis, sed de congruo non diceretur Lucifer in malo, imo esset plenus omni gratia, et vere beatus. Posset etiam de potentia sua absoluta ipsum assumere, ut damnatum et privatum visione divina, nam sic assumere non dicit aliquam perfectionem in Verbo, nec imperfectionem, sed tantum sustentationem.
Sed quantum ad primum articulum, ubi quaerebatur, an natura nata frui possit uniri Verbo, et non frui eo, dicit Doctor duo : Primum, quod hoc non includit contradictionem, ponendo ipsam posse assumi sine habitu creato, quia si poneretur talis habitus, necessario frueretur Verbo, quod debet intelligi quantum ad necessitatem, de qua supra exposui. Secundum est, quod non apparet aliqua necessitas ponendi habitum gloriae in natura Verbo unita, quia talis natura ut unita, est prior natura quocumque habitu creato, et per consequens non repugnat sibi posse esse sine tali habitu ; priori enim natura non repugnat posse esse sine posteriori, ut patet ex definitione Prioris 5. Metaph. text. com. 19. Alia (inquit) secundum substantiam, et naturam, supple dicuntur priora, quaecumque contingit esse sine aliis, et illa non sine illis. Et ibi Commentator: Quaedam dicuntur priora naturaliter, et sunt illa quae cum fuerint, sequitur ut posteriora sint, et si posteriora sint, illa erunt : haec ille. Cum ergo natura prius intelligatur personata in Verbo, quam habeat aliquem habitum, sequitur quod sibi non repugnat posse esse sine quocumque habitu creato.