QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Respondet Doctor primo argumentis principalibus, et post quinque argumentis adductis contra positionem quae incipiunt num. 7. unica solutione. Sed replicat varie, et subtilissime contra solutiones datas, disputando et nihil resolvendo.
Respondetur ad argumenta facta in contrarium principalia, et ad ista quinque ad primum principale dicitur, quod in argumento Commentatoris est duplex defectus. Primo est fallacia consequentis, non enim sequitur, si natura non fecisset eas intellectas a nobis; ergo non ab aliquo, sed destruitur antecedens. Est etiam alius defectus, frustra enim dicitur quod ad finem ordinatur, et ad ipsum non potest attmgere, sicut habetur 2. Physic. cap. de casu et Fortuna. text. com. 62. sed substantiae separatae secundum intelligibilitatem suam, non ordinantur ad intellectionem nostram, ut adfinem: ergo non sunt frustra intelligibiles, licet a nobis non possint intelligi. Exemplum, Sol non est frustra visibilis, si non possit videri a vespertilione. Hic dicitur quod intentio Commentatoris non est, quod substantiae istae non sint nobis cognoscibiles quantum est ex parte earum, et hoc probat ratio sua, quia tunc natura fecisset eas intelligibiles, quantum est ex parte earum, et tamen nobis non intelligibiles, quantum est ex parte sui: ergo frustra.
Contra hoc est littera Commentatoris prius allegata, non impossibile nobis, etc. sicut impossibile est vespertilioni videre Solem, sed non est impossibile ei quantum est ex parte Solis, sed quantum est ex parte sui: ergo ex alia parte non est impossibile nobis ex parte nostra, alioquin simpliciter impossibile hinc et inde. Item est adhuc fallacia consequentis sicut prius, non enim sequitur, non sunt intelligibiles, quantum est ex parte sui a nobis; ergo non sunt intelligibiles ab aliquo. Respondetur de frustra, quod finis earum est, ut quantum est ex parte sui, sint cognoscibiles a nobis, ad concludendum frustra oportet habere quod ad hunc finem non possint attingere; ergo oportet Commentatorem inferre quod natura fecisset eas frustra quae sunt intelligibiles, quantum est ex se nobis, tamen quod non possibiles intelligi, quantum est ex se a nobis ; sed hoc est inferre contradictorium de contradictorio quod non potest fieri. nisi contradictio includatur in praemissis.
Ad secundum argumentum principale respondetur, quod non intelligitur aliquid a nobis, nisi sub ratione immaterialis, hoc est considerati non ut in materia, quod tamen existit in materia, sicut dicit positio de objecto intellectus nostri. Ad tertium secundum unum modum, abstractio non est ab aliquo intellecto in actu, sed tantum ab aliquo existente in virtute phantastica.
Contra, saltem intellectus resolvit causata in incausata, compositiora in simpliciora, ut manifestum est de definito et partibus definitionis ; sic ergo abstrahit immateriale a materiali per resolutionem si debeat dici abstractio.
Respondetur ideo aliter, quod quantumcumque abstrahitur illud quod est immateriale in quidditate substantiae sensibilis, a materiali abstractum semper est ejusdem speciei cum singularibus a quibus abstrahitur, et per consequens nunquam devenitur ad quidditatem substantiae immaterialis, sed tantum ad quidditatem substantiae, quae est in materia, non tamen consideratae ut est in materia. Ad quartum quod non demonstramus aliqua de substantiis separatis, nisi quia scilicet per effectus, et in tali demonstratione non oportet subjectum esse praecognitum quid est, sed tantum in demonstratione propter quid.
Ad alias quinque rationes contra positionem, respondetur, quod vel concludunt quod cognoscimus de substantiis separatis, quia sunt, vel inquantum sunt causae istorum inferiorum, non autem propter quid, cum effectus deficiens non sufficiat, ut per ipsum cognoscatur quid est causae. Vel aliter respondetur, quod nos cognoscimus de eis quid non sunt, quia scilicet non sunt aliqua istorum inferiorum propter hoc quod cognoscimus ipsas esse excellentes causas respectu horum.
Contra istas responsiones simul: Primo sic secundum Philosophum 4. hujus, text. com 28. ratio quam significat nomen est definitio, definitio exprimit quid est esse rei ; ergo ubicumque intelligimus rationem, quam significat nomen, ibi possumus intelligere quid est res: sed ubicumque imponimus nomen ad significandum, ibi possumus intelligere rationem quam significat nomen; nullus enim significat per vocem quod non intelligit, substantiis autem separatis imponimus nomina proprie significativa ipsarum: ergo, etc. Ultimum assumptum patet, quia de nullo sunt vera illa, quae de Deo affirmamus, nisi de illa substantia separata cui hoc nomen imponitur.
Contra primam responsionem sic 2. Poster. cap. 6. text. c. 8. secundum expositores antiquos : Iterum autem speculandum, ubi tractat Philosophus de cognitione, quid est et si est, dicit quod quando cognoscitur, quia est vel si est per se, tunc cognoscitur quid est. Quando autem si est, cognoscitur per accidens, necesse est nullo modo se habere ad quid est, quia neque quia est, scimus, quasi dicat secundum cognitionem per accidens, nec cognoscimus quid est, nec quia est, et subdit paulo post : Quorumcumque quia est habemus, quid est facile est habere, quare quemadmodum habemus quia est, sic habemus et ad quid est; ergo cum de substantiis separatis cognoscamus si est, non tamen per accidens, quia hoc non est cognoscere quia est; sequitur, quod de ipsis possumus cognoscere quid est, maxime de Deo ubi utrumque idem est, quid est scilicet et quia est. Item ultim. cap. 9. Metaphysicae, vult quod circa incomposita non est decipi, sed aut tota attingentur, et est scientia; aut nihil de illis attingitur, et est ignorantia, non deceptio. Item esse inest immediate quidditati: eorum ergo cum cognoscimus esse inesse quidditati ipsarum secundum ipsos, et non contingat intelligere compositionem nisi cognitis extremis, quia secundum Philosophum. 1. Perihermenias, cap. de verbo : Esse significat quamdam compositionem quam sine compositis non est intelligere ; ergo sequitur de necessitate quod cognoscimus quidditates ipsarum.
Item, omni propositione negativa, prior est affirmativa, 2. Perihermenias, c. de ult. t. 16. Haec enim Bonum non est malum, est vera, quia haec affirmativa prior est vera, scilicet Donum est bonum. Et Philosophus 4. hujus 1. cap. quod incipit : Amplius si contradictione notior utique erit dictio quam opposita negatio ; ergo si cognoscatur de Angelo quid non est, oportet praecognoscere quid est. Item, contra primum fundamentum de phantasmate, tunc non esset intellectus superior potentia phantastica, quia haberent idem objectum primum, et aequalia continens. Item, aut intelligit opinio quod nihil intelligimus, nisi cujus cognitionem accipimus a phantasmatibus, et tunc stat quod de substantiis separatis possumus cognoscere quid sunt, sicut postea probatur: aut intelligit quod nihil intelligimus, nisi cujus species secundum se prius fuerit in phantasia, et tunc contra hoc sequitur, quod nihil per se esset intelligibile, nisi per se sensibile, quia nihil aliud facit propriam speciem in phantasia, quod est contra eos.
Item, multas quidditates rerum intelligit anima, quae non faciunt speciem propriam in phantasia, scilicet incorporeum, ut anima se ipsam et potentias animae, et secundas intentiones. Probatio primi, secundum Boetium de hebdom. Per se notum est sapientibus incorporea non esse in loco, non autem omnibus, quia termini non sunt noli omnibus. Probatio secundi, Philosophus 2. de Anima text. com. 6. definit animam, quod non esset nisi cognoscendo quid est ipsius.
Ad quod posset dici quod non definitur proprie, sed per subjectum. Contra, aliquid ponitur in definitione ejus scilicet quod est actus, et hujusmodi, quae non cadunt sub sensu, nec faciunt speciem in virtute phantastica. De potentiis patet quod intellectus possibilis cognoscit se sicut alia.
Ad hoc dicitur, quod verum est, quia per speciem aliorum, non per quidditatem. Contra, quomodo intelligitur intellectus agens, qui non recipit speciem; nec est in actu per aliquam speciem receptam? Item, responsio dicit falsum, quia cognoscere intellectum possibilem per speciem lapidis quae accidit sibi, non est cognoscere eum, cum illa nunquam possit directe repraesentare aliquid, nisi lapidis cujus est, sicut cognoscere Coriscum inquantum veniens solum, cum venientia accidat sibi, sequitur quod non cognosco ipsum simpliciter. Item de habitibus patet quod per intellectum, qui est habitus principiorum, quo potest homo adhaerere primis principiis, etiam potest scire se adhaerere. Item per scientiam scit se cognoscere conclusionem per causas.
Item patet de actibus, quia notior est dilectio, quam ille qui diligit secundum Augustinum. Item reflexio fit super actum intellectus non imaginabilem.
Item Augustinus ad Nebridium de aeternitate, et similiter super Gen. 4. cap. 13. de intellectione senarii, quaere in tabulis, et de beatitudine quaere 13. de Trinitate 3. et de Anima quae debet se secernere a phantasmatibus, ut se intelligat 10. Trin. 20. Responsio, debet se secernere in ratione intellecti, ut non credat se phantasma. Similiter in ratione principii intelligendi, primo quod scilicet phantasma non est principium intelligendi primo animam, quia tunc anima esset corpus, sed non debet se secernere a phantasmate in ratione principii intelligendi ex consequenti, et actu reflexo, unde ibidem dicit de phantasmate, hoc se putat esse, sine quo se non potest cogitare. Isto etiam modo respondetur ubique ad Augustinum de secernendo et abstrahendo a phantasmate, sicut etiam de intelleclione senarii et unitate, quae non intelliguntur sine phantasmatibus corporum; tamen intellectus secernit quod phantasmata non sunt per se illorum, unde illa negative intelligit, sic de aeternitate. Similiter quando dicit quod imagines corporum sunt causa deceptionis et erroris, etc. intelligendum est si credatur spirituale, intelligendum esse primo repraesentatum per ista, vel idem illis. Contra hoc videtur manifestare 25. scilicet se non cogitare per imaginabile figmentum, sed quaedam interiore vera praesentia; non enim illi quidquam est seipsam repraesentans.
Item de intentionibus secundis est hoc certum quod certissime definiuntur.