REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum Angeli in primo instanti fuerunt beati, vel. miseri ?
Alens. 2. part. quaest. 24. membro I . art. 7. I). Thom. I. part. quaest. 63. art. 5. Henr. quodl. 8. qurcst. 10 D. Bunavcni. hic art. I . quaest. I. Richard. art. 2. quaest. I. Gregor. Me quaest. I. art. 2. Capreo). 2. dist. 4. quaest. I. Vasq. I. part. disp. 236. Soolus in Oxon. hic dist 5. quaest. 2.
Circa hanc distinctionem quartam, quaeritur primo : Utrum Angeli in instanti creationis fuerunt beati, vel miseri ? Quod sic, quia in instanti creationis erant beati beatitudine naturali ; igitur et beatitudine supernaturali. Antecedens patet, quia in instanti creationis fuit objectum praesens, et tunc potuerunt intellectus et voluntas operari naturaliter. Consequentia patet, quia causa efficiens beatitudinem supernaturalem, est efficacior causa efficiente beatitudinem naturalem ; igitur ita cito potest causare suum effectum, vel citius.
Item, in primo instanti erant boni Angeli creati in gratia ; igitur in primo instanti erant beati. Antecedens patet secundum Augustinum 12. de Civit. 9. Simul condens Deus naturam, et largiens gratiam. Consequentia patet, quia Angelus statim sine discursu habet beatitudinem naturalem, habita dispositione requisita ; igitur statim habebit beatitudinem supernaturalem habita gratia, quae est dispositio sufficiens, quia simul est perfecta dispositio, forma et inductio illius, ad quam disponit ; igitur simul actus meritorius, et beatitudo in primo instanti habita gratia, habuit actum meritorium.
Item, quod in primo instanti mali fuerunt mali, probatur secundum Augustinum super Genes.2. lib. 11. cap. 16. et habetur dist. 3. cap. Putaverunt quidam. Et videtur probari ibi per illam auctoritatem Joan. 8. Iste homicida erat ab initio, et in veritate non stetit.
Idem ibidem, c. 29. et ponitur eadem dist. et eodem cap. allegat illa verba Job. 40. Hic est initium figmenti Dei, et alia translatio habet : Hic est principium viarum Dei. Et illa interpretatur de diabolo, additis illis verbis Psal. 103. Draco iste, quem formasti ad illudendum ei; ergo ab initio fuit malus.
Contra, Augustinus lib. 1. in Gen. c. 2. et habetur ubi supra c. Altis autem videtur, dicit Angelicam naturam informiter fuisse creatam, et caelum dictam postea formatam, et lucem appellatam, etc. ergo boni non statim fuerunt boni.
Item de malis, quod non fuerunt statim mali, est auctoritas Origenis in glossa quadam super Ezechielem, et habetur 3. c. Aliis : Serpens non
fuit ab initio serpens, etc. et loquitur de diabolo sub nomine serpentis.