Hic prosequitur afflictiones: dentes, bellatores, quibus defendebantur, sicut bestia dentibus, ad numerum, ut nullus remaneret, cinere, vilitate.
Job 4: dentes catulorum leonum contriti sunt. Ps. 101: cinerem tamquam panem manducabam. Et repulsa est anima mea. Hic assumit reprobationem. Repulsa, a misericordia dei.
Psalm. 88: tu autem repulisti et despexisti.
Oblitus sum, per experientiam malorum. Eccl. 11: malitia unius horae oblivionem facit luxuriae magnae. Et dixi. Hic concludit desperationem; quasi dicat: quia in angustiis sum, et dominus repulit me ut non adjuvet, dixi, in corde meo ex persona desperantium. Periit finis, quasi: non consequar quod expectabam. Jerem. 2: desperavi, nequaquam faciam. Malach. 3: et dixistis: vanus est qui servit deo.